Nicolaus Constantinus Čiurlionis

(Redirectum de Nicolaus Čiurlionis)
Wikidata Nicolaus Constantinus Čiurlionis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Septembris 1875; Varėna
Obitus: 10 Aprilis 1911; Varsovia
Patria: Imperium Russicum

Familia

Coniunx: Sofija Kymantaitė-Čiurlionienė
Proles: Danuta Čiurlionytė-Zubovienė

Memoria

Sepultura: Rasos Cemetery

Nicolaus Constantinus (Lithuanice Mikalojus Konstantinas[1]) Čiurlionis, die 10 Septembris[2] anno 1875 natus et 28 Martii[3] 1911 mortuus, fuit pictor (generis floralis) et musicographus Lituanus.

Vita recensere

Organistae e Druskininkai filius, Varsoviae (1894—1899) et Lipsiae (1894—1899) ut musicographus educatus, postea Varsoviae picturam studuit. Anno 1908 Petropoli socius Mundi artis factus est. Mortuus est morbo; Sophia Kymantaitė-Čiurlionienė uxor eius fuit.

Opera recensere

Poemata symphonica In silva (1900—1901) et Mare (1903—1907), aperturam Keystutum (1902), cantatam De profundis (1899) et permulta opera ad clavile composuit. Picturas saepe in series coniungebat; tales sunt series picturarum ternarum (triptycha Fabella, Fabella regum) vel quaternarum, quas Sonatas nominabat (Sonata veris, Sonata solis, Sonata maris), aliae series Creatio mundi (13 imagines), Signa Zodiaci etc.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Russice Nicolaus Constantini filius, Николай Константинович.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 22 Septembris Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 10 Aprilis Gregoriano.

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Classical Archives • Store norske leksikon
  • Situs de Čiurlionis (Lituanice) (Anglice) (Russice)