-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Navigatrum,[1] sive navigatrum interretiale, quodque programma computatrale ad interrete navigandum appellari potest. Navigatrum situs interretiales ex tela totius terrae in monitro ostendit, imagines, animationes, pelliculas, et scripta exhibens. "Navigatio" ex actione nexus interretiales sequendi, per quos varias paginas proponuntur, consistit. Alia elementa interactionis quoque apud situs interretiales inveniri possunt, exempli gratia quadra ubi usores scribere possunt, butones, et aliae interfacies(d) graphicae per quas usores varias actiones efficere possunt.[2]

Historia recensere

Theodorus Nelson et Duglassius Engelbart notionem hypertextus excogitaverunt tamdiu cum Tim Berners-Lee et CERN collaborabant. Quo opere tela totius terrae facta est.

Primum navigatrum, WorldWideWeb appellatum,[3] anno 1990 a Tim Berners-Lee creatum est. Hoc navigatrum fuit species programmaturae graphicae GUI. WorldWideWeb eodem computatro NEXT factum est, quod primo ministro interretiali functum est. WorldWideWeb hospes sinebat simul et monstrare paginas et redactar? paginas interretatiales.[Latinitas dolet] Confusionem autem inter hoc nomen et Anglicam vocem "World Wide Web" effecit ut navigatrum WorldWideWeb postea mox nexus tantum nuncupetur.

Simul ac Marc Andreessen primum navigatrum commerciale NCSA Mosaic anno 1993 creavit, interrete erupit ubique in orbem terrarum. Mox Mosaic in navigatrum Netscape Navigator anno 1994 versum est, cuius versiones in omnibus systematis Mac, Windows, Unix, et Linux habitae sunt. Cum autem Microsoft IE anno 1995 inferret, bellum navigatrorum coepit.

Hodie multa navigatra in usu sunt, scilicet:

Nexus interni

Notae recensere

  1. De usibus verbi, vide John Traupman, Latin and English dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 484.
  2. Jacobs, Ian; Walsh, Norman (15 Decembris 2004). "URI/Resource Relationships". Architecture of the World Wide Web, Volume One. World Wide Web Consortium  (Anglice)
  3. Berners-Lee, Tim. "The WorldWideWeb browser". World Wide Web Consortium .