Haec pagina de urbe Moscua tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Moscua” appellatur, vide Moscua (discretiva).

Moscua[1] (Russice Москва́, tr. Moskvá) est caput, urbs frequentissima, et subiectum foederale frequentissimum Russiae, etiam metropolis regionis Moscuensis (cuius pars tamen non est) et Districtus Foederalis Centralis (Medii) Foederationis Russicae. Maximi momenti est Russiae continentisque sedes civilitatis, oeconomiae, culturae, scientiae, religionis, aerarii, educationis, transportationis. Moscua septentrionalissima (sed non frigidissima) est tellustrium megapolium, frequentissima urbium in Europa sitarum, et, cum circa 13 decies centena milia incolarum, sexta a maxima urbs propria in orbe terrarum.

Wikidata Moscua
Res apud Vicidata repertae:
Moscua: insigne
Moscua: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°45′2″N 37°37′3″E
Numerus incolarum: 13 149 000
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3, Europe/Moscow
Situs interretialis
Nomen officiale: Москва

Gestio

Praefectus: Sergei Sobyanin
Consilium: Moscow City Duma
Procuratio superior: Russia

Geographia

Superficies: 2 562±1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Circulus administrativus medius (Moscua), Circulus administrativus septentrionalis, Circulus administrativus septentrionalis-orientalis, Circulus administrativus orientalis (Moscua), Circulus administrativus australis-orientalis, Circulus administrativus australis, Circulus administrativus australis-occidentalis, Circulus administrativus occidentalis, Circulus administrativus septentrionalis-occidentalis, Zelenograd, Novomoskovsky Administrative Okrug, Troitsky Administrative Okrug, Akademichesky District, Alexeyevsky District, Altufyevsky District, Arbat District, Aeroport District, Babushkinsky District, Basmanny District, Begovoy District, Beskudnikovsky District, Bibirevo District, Bogorodskoye District, Butyrsky District, Veshnyaki District, Vnukovo, Voykovsky District, Vostochnoye Degunino District, Vostochnoye Izmaylovo District, Vostochny District, Vykhino-Zhulebino District, Gagarinsky District, Golovinsky District, Golyanovo District, Dmitrovsky District, Dorogomilovo District, Zamoskvorechye District, Zapadnoye Degunino District, Ivanovskoye District, Izmaylovo District, Kapotnya District, Koptevo District, Kosino-Ukhtomsky District, Krasnoselsky District, Krylatskoye District, Kryukovo District, Kuzminki District, Kuntsevo District, Kurkino District, Levoberezhny District, Lefortovo District, Lianozovo District, Losinoostrovsky District, Lyublino District, Marfino District, Maryina Roshcha District, Maryino District, Matushkino District, Metrogorodok District, Meshchansky District, Mitino District, Mozhaysky District, Molzhaninovsky District, Nekrasovka District, Nizhegorodsky District, Novogireyevo District, Novokosino District, Novo-Peredelkino District, Ostankinsky District, Otradnoye District, Ochakovo-Matveyevskoye District, Perovo District, Pechatniki District, Pokrovskoye-Streshnevo District, Preobrazhenskoye District, Presnensky District, Prospekt Vernadskogo District, Ramenki District, Rostokino District, Ryazansky District, Savyolki District, Savyolovsky District, Sviblovo District, Severnoye Izmaylovo District, Severnoye Medvedkovo District, Severnoye Tushino District, Severny District, Silino District, Sokol District, Sokolinaya Gora district, Sokolniki District, Solntsevo District, Strogino District, Tagansky District, Tverskoy District, Tekstilshchiki District, Timiryazevsky District, Troparyovo-Nikulino District, Filyovsky Park District, Fili-Davydkovo District, Khamovniki District, Khovrino District, Khoroshevo-Mnevniki District, Khoroshyovsky District, Shchukino District, Yuzhnoye Medvedkovo District, Yuzhnoye Tushino District, Yuzhnoportovy District, Yakimanka District, Yaroslavsky District, Biryulyovo Vostochnoye District, Biryulyovo Zapadnoye District, Brateyevo District, Danilovsky District, Donskoy District, Zyuzino District, Zyablikovo District, Konkovo District, Kotlovka District, Lomonosovsky District, Moskvorechye-Saburovo District, Nagatino-Sadovniki District, Nagatinsky Zaton District, Nagorny District, Obruchevsky District, Orekhovo-Borisovo Severnoye District, Orekhovo-Borisovo Yuzhnoye District, Mosrentgen Settlement, Vnukovskoye Settlement, Voronovskoye Settlement, Voskresenskoye Settlement, Desyonovskoye Settlement, Kievsky Settlement, Clenovsky, Kokoshkino Settlement, Krasnopakhorskoye Settlement, Marushkinskoye Settlement, Q4373606, Moskovsky Settlement, Novofedorovskoe, Pervomayskoye, Rogovskoye Settlement, Ryazanovskoye Settlement, Sosenskoye Settlement, Troitsk, Filimonkovskoye Settlement, Shchapovskoye settlement, Shcherbinka, Severnoye Butovo District, Staroye Kryukovo District, Tyoply Stan District, Tsaritsyno District, Cheryomushki District, Chertanovo Severnoye District, Chertanovo Tsentralnoye District, Chertanovo Yuzhnoye District, Yuzhnoye Butovo District, Yasenevo District
Territoria finitima: Regio Moscuensis, Regio Calugensis

Tabula aut despectus

Moscua: situs
Moscua: situs
Flumen Moscus saeculo undevicesimo.

Per saecula, urbs facta est caput seriei civitatum, a Magno Ducatu Moscoviae medii aevi et insequente Regno Russico ad Russicam Sovieticam Socialisticam Foederativam Rem Publicam, Unionem Sovieticam et hodiernam Foederationem Russicam. Moscuae exstat Cremlinus, arx antiqua quae hodie est ritum Praesidis Russici et rami exsecutivi administrationis Russiae domicilium atque unus ex nonnullis urbis UNESCO Mundi Hereditatis locis. Ambae camerae parlamenti Russici, Duma Civitatis et Concilium Foederationis, Moscuae sedent.

Moscuae sunt nonnulla epitheta, quorum plurima ad eius magnitudinem et statum intra civitatem spectant: Tertia Roma (Третий Рим), Singulum Saxum Album (Белокаменная), Primum Solium (Первопрестольная).

Geographia

recensere

Urbs in Europa Orientali, in Districtu Foederali Medio Foederationis Russicae considit, ad flumen Moscum (etiam Moscua dictum), quod urbi nomen dedit. Iausa et Setun' flumina Moscuae minora sunt, Neglina multaque alia in alveis artificialibus subterraneis fluunt.

Historia

recensere

Anno 1147, dux Susdaliae Georgius Longimanus, socium suum, ducem Novogardiae Severiae Sventoslaum, Moscuam invitaverat et ibi concilium cum eo habuit. Testimonium chronicale de eventu illo est commemoratio prima huius urbis in annalibus. Idcirco annus 1147 declaratus est proprium fundationis Moscuae tempus, duce Georgio conditore.

Anno 1238, Mongolo-Tartari Moscuam deleverunt, sed ea renata est.

 
Palatium Teremnoj in Cremlino Moscuensi, anno 1797 pictum

Urbs anno 1260 facta est caput Moscoviae (ducatus Moscuensis), quae saeculo quarto decimo ascendit et saeculis quarto decimo ad sextum decimum multos ceteros ducatus Ruthenorum adiunxit et sic regnum Russicum conformavit. Sedes ducum Moscoviae atque tzarum Russiae erat Cremlinus Moscuensis.

Gubernium Moscuense, cuius metropolis Moscua fuit, inter primis guberniis Russicis creatum est anno 1708.

Anno 1712, Petrus I, monarcha Russicus, caput regni Petropolim transtulit. Moscua tamen valens urbs Russiae mansit, 'Primum Solium' appellata, locus coronae impositionis imperatorum Russicorum erat.

Ab anno 1918, urbs caput Russiae Sovieticae et ab anno 1922 etiam caput Unionis Sovieticae erat. Praeterea, cum gubernium Moscuense anno 1929 abolitum est, Moscua facta est metropolis regionis Moscuensis, eodem anno creatae.

Annis tricesimis quadragesimisque Iosephus Stalin ornatu Moscuam restruere incepit, at Bellum Magnum Patrium omnia proposita complere obstitit. Hos annis caeliscalpium Universitatis Publicae Moscuensis aedificabantur.

Anno 1991, post discidium URSS, Moscua facta est caput Russiae sui iuris.

Numerus incolarum

recensere

Civium numerus, secundum censum anni 2010, est 11 503 501,[2] secundum autem aestimationem anni 2012, 11 629 116.[3] est. Moscua numero incolarum est maxima Russiae totiusque Europae urbs et sexta a maxima mundi urbe.

Incolae urbis ut plurimum sunt gentis Russorum (84.83%). Moscuae etiam habitant homines multarum aliarum gentium: Ucraini (2,44 %), Tatari (1.60% ), Armeni (1.20%), etc.

Demonymum civis Moscuensis est Moscovita (Russice москвич, tr. moskvič).[4]

Secundum indicem Forbes (2011), Moscuae fuerunt 79 miliardarii, plus quam Novo Eboraco, ut cui plurimi sint miliardarii.[5]

 
Sedes internationalis commercii Moscuensis nova, vulgo ut 'Moscua-City' (Anglice) nota.

Oeconomia

recensere

Moscua fuit magnum industriae sedes (e.g. constructionis machinarum et metallurgiae) et nunc est sedes mercaturae, ubi sita est publica mediae Russiae mensa.

Transportatio

recensere

Urbi est amplum transportationis rete, inter quod quattuor aeroportus internationales, novem stationes ferriviarum, et unus ex altissimis orbis terrarum tubis subterraneis, Metro Moscuensis, per numerum itinerum alter solum a tubo in Tocio, et habitum unum ex urbis monumentis ob opulentam et diversissimam stationum 185 architecturam.

Scientia et cultura

recensere
 
Theatrum Magnum (vulgo Bol'šoj) Moscuae.

Moscua est valens scientiae culturaeque sedes. Multas universitates studiorum (Universitas Publica Moscuensis, Universitas Paedagogica Publica Moscuensis, Universitas Publica Technica Moscuensis, Institutum Publicum Relationum Internationalium Moscuense, etc.), theatra et musea, quorum Pinacotheca Tretiakoviana memorari potest, habet. Moscuae sita est Bibliotheca Civica Russiae, maxima in Russia, necnon Lužniki stadium. Hac in urbe sunt multa monumenta historiae et culturae.

 
Templum Christi Salvatoris, ecclesia cathedralis Ecclesiae Orthodoxae Russicae, e Mosco flumine visum.

Incolae religiosae Moscuae praesertim sunt Christiani Orthodoxi, cum aliarum religionum fideles (e.g. Musulmani, Iudaei, Buddhistae) hac in urbe haud pauci sunt.

Moscuae residit archiepiscopus Russicae (Ruthenicae) Ecclesiae OrthodoxaePatriarcha Moscuensis et totius Russiae (Rutheniae), sedem suam in Monasterio Sancti Danielis habens. De ecclesiis orthodoxis Moscuae 'Quadraginta Quadragies' (Сорок Сороков) dicebatur. In lingua Russica vetere verbum сорок 'quadraginta' etiam significavit administrativum ecclesiae districtum, qui in circa quadraginta templis constitit.

Loci notabiles

recensere

Moscuae sunt multa monumenta historiae et architecturae, e.g., Cremlinus Moscuensis (arx antiqua urbis, inter alia nonnulla clara templa et palatia atque Tzarem-campanam et Tzarem-gunnam habens) cum foro Pulchro (ubi sunt Ecclesia Cathedralis Basilii Beati, Pantopolium principale et Mausoleum Leninense). Foro Pulchro Kitaigorod adiacet. Monumenta alia notiora sunt Tsaritsyno, Kolomenskoje, Ecclesia omnium sanctorum in Kulischki, Monasterium Novodevicense etc.

Munera notabilia

recensere

Incolae notabiles

recensere

Nexus interni

recensere
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Ephemeris 2007/Breves. Quamquam una tantum nominis forma in titulo et lemmate adlata opus est, nihil est, quin curiositatis causa alias quoque nominis formas quandoque usitatas adiciamus, quae sunt: Mosqua, Moscovia (ambae formae ex Graesse) et denique Moscha (Ioannes Hofmannus, Lexicon universale, tomus III, p. 222).
  2. "Всероссийская перепись населения 2010 года. Том 1". Всероссийская перепись населения 2010 года (Census Russica 2010). Federal State Statistics Service. 2011 
  3. [1].
  4. Lexicon Russico-Latinum.
  5. Ody, Elizabeth (2011-03-10). "Carlos Slim Tops Forbes List of Billionaires for Second Year". Bloomberg .

Bibliographia

recensere
  • Berton, Kathleen. 1991. Moscow: An Architectural History. St. Martin's Press.
  • Brooke, Caroline. 2006. Moscow: A Cultural History. Oxford University Press.
  • Brumfield, William Craft. 2004. A History of Russian Architecture. Seattli: University of Washington Press. ISBN 978-0-295-98394-3.
  • Bushnell, John. 1990. Moscow Graffiti: Language and Subculture. Unwin Hyman.
  • D'Amato, Giuseppe. 1998. "Mosca 1990–1993." In Il Diario del Cambiamento. Mediolani: Greco & Greco. ISBN 88-7980-187-2.
  • Dutkina, Galina. 1995. Moscow Days: Life and Hard Times in the New Russia. Conversus a Catherine Fitzpatrick. Kodansha America.
  • Girard, Marcel. 1967. Splendours of Moscow and Its Surroundings. Ex Francogallice conversus.
  • Hromov, S. S., et al., eds. 1981. History of Moscow: An Outline. Ex Russico conversus.
  • Neubert, Karel. 1964. Portrait of Moscow.
  • Schmidt, Albert J. 1989. The Architecture and Planning of Classical Moscow: A Cultural History.
  • Большой атлас Москвы / Московский гос. ун-т им. М. В. Ломоносова; картогр. основа — Роскартография; науч. рук. Н. С. Касимов, В. С. Тикунов. — Moscuae: Феория, 2013. — 999 с. — ISBN 978-5-91796-032-6.
  • Колодный Л. Е. 1991. Москва у нас одна. Moscuae: Политиздат.
  • Москва. Энциклопедия / гл. ред. А. Л. Нарочницкий. — Moscuae: Советская Энциклопедия, 1980.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 55°45′2″N 37°37′3″E • OpenStreetMap • 524901 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Moscuam spectant.


Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana