Somnus, etiam Sopor (Graece Ὕπνος), est deus Graecus Romanusque qui habitum dormiendi personificat. Cum deus non eminens sit, tamen magnus in mythologia Graecorum et Romanorum est; sic variae fabulae ad eum in variis contextibus pertinent.

Thanatos (Mors) et Hypnos (Somnus) corpus Sarpedonis coram Mercurio (Herma) tollunt, quod sexto decimo libro Iliadis narrabatur. Scaena a pictore Euphronio in vaso Attico rubentibus figuris picta. Museum Artium Metropolitanum Novi Eboraci hoc furatum vas anno 1972 fraudulenter emit et damnatum post triginta sex annos (2008) reip. Italianae reddere debuit.

Vide etiam paginam fere homonymam: Somnus

Fabulae Traditionales recensere

Generaliter comprobatum est Somnum esse gnatum deae Noctis (vel Nyx Graece), et fratrem Mortis (vel Thanatos Graece). Somnus in Erebo, terra tenebrarum aeternarum, habitat. Quandocumque Erebus personificatur, pater Somni appellatur. Somnus noctu cum matre oritur ut omnes homines sopiat. Etiam tres alios fratres habet qui appellati sunt Somnia (vel Oneira Graece): Morpheus, Phobetor, et Phantasos. In aliquot consuetudinibus, Somnia illi filii sunt. Somnia quoque noctu ex Erebo excedunt per duas portas. Una porta somnia fatidica repraesentat, et altera somnia falsa. Somnus nonnulla adiuncta significantia in arte fabulisque habet: cornu plenum opio quod somnum efficit, caulem papavereum, aquam de flumine Letha (flumine oblivionis), et facem conversam. Saepe aspicitur cum fratre Morte; nonnumquam ambo pinguntur cum facibus conversis.

Carmine quodam[1] Statius poeta agrypnia laborans vim atque opera Somni dei deprecatur.

Somnus apud Frontonem recensere

Marcus Cornelius Fronto, rhetor clarus Romanus, narrat aliam fabulam cum ad discipulum Marcum Aurelium scribit, eundem Marcum Aurelium qui postea fiat imperator. Fronto ait Iovem vitas hominum carpsisse in diem noctemque antequam Somnum fecit. Dies tenuit laborem, et nox tenuit cessationem; sed homines mox res egerunt etiam noctu, et affectiones factae sunt implacidae. Isti qui numquam quieverunt faciles furiatu fuerunt, et inter se altercati sunt. Ergo Iuppiter constituit aliquem praeponere mortalibus quiescendis. Neptuno Diteque pratermissis, igitur Iuppiter ceteris deis fatus est in Olympo. Ceteri dei maluerunt homines vigiles manere noctu; itaque Iuppiter Somnum genuit, ut ille quietem noctemque regeret.

Apud Frontonem, Somnus etiam nonnulla adiuncta habet quae Iuppiter ad homines placandos dedit. Principaliter suco sopit, mixto ab Iove, qui herbas continet: herbas securitatis voluptatisque de caelo, et herbam mortis de Acheronte. Sucus mortales susceptibiles dormitu facit quandam quantitatem temporis, cum in oculos distillatus est. Etiam alae Somno in humeris sunt, ut taciturne homines accedat. Hominibus dormientibus Somnus somnia dat, in quibus queunt gratissimam requiem perficere. Haec somnia saepe omina rerum faciendarum sunt magna prosperitate cum somnians expergiscatur.

Fabulae traditionales et fabula Frontonis magnas differentias habent. Fronto Somnum obicit benevolam creationem Iovis, qui semper homines felices faciat per somnia. Tamen traditionaliter Somnus filius Noctis est, et non semper est dulcis. Somnia quoque personificata sunt in ceteris fabulis, quorum actiones bonae malaeque sint. Fortasse fabula Frontonis sententiam optimisticam ab illo ostendit.

Somnus apud Homerum recensere

Somnus saepe in litteris Graecis et Romanis apparet. Ilias, epos Graece scriptum ab Homero, Somnum inducit in carmen quartum decimum[2] ubi hanc personificationem loquentem inveneris. Nam Hera dea Lemnum iter facit, et auxilium a Somno petit ut Iovem sopiat. Quodsi Iuppiter indormescat, infreni milites Graeci queant Troianos oppugnare. Somnus primum cunctatur quia pristinae Iovis irae meminit. Consentit tamen cum Hera unam e Gratiis Pasitheam uxorem sese daturam pollicetur. Igitur Hera ad Gargara graditur et Iovi occurrit, ibi duo coniugant se quiescuntque. His factis, Somnus Iovem sopit et ad Poseidonem volat. Poseidon comperit se iam quire Graecos adiuvare; deinde, "His dictis, Somnus ad orbem terrarum mortalem excessit"[3]. In carmine sexto decimo, Sarpedon, Iovis filius, inter Troianos pugnando necatur, et Iuppiter Apollinem iubet Somnum Mortemque arcessere. Fratres corpus conferent "in Lyciam, / ubi populus funere donabit illum / tumulo lapideque, sicut merent mortui"[4].

Nexus interni

Fontes antiqui recensere

Notae recensere

  1. Statius, Silvae 5.4.
  2. XIV.231-291 et 352-361.
  3. Ilias XIV.361.
  4. Ilias XVI.682-3.

Bibliographia recensere