Mons Pessulanus[1][2] (Anglice Montpelier) est urbs capitalis Montis Viridis, civitatis Civitatum Foederatarum, et sedes Comitatus Vasingtonii. Quae, sedes rectionis civicae Montis Viridis, est caput cui sunt minimi incolae in Civitatibus Foederatis.[3] Multitudo in censu anno 2010 fuit 7855; quae autem interdiu ad circa 21 000 crescit, quia quaestus intra fines urbanos abundant.[4] Collegium Artium Bellarum Montis Viridis et Institutum Culinarium Novae Angliae in urbe sita sunt.

Domus civica Montis Viridis, sedes rami legisferi administrationis civitatis.
Locus in Comitatu Vasingtonio et in civitate Monte Viride
Despectus in urbem circa 1912.
Tabernae in media urbe sitae.

Urbs ex Montepessulano, urbe in Francia meridiana sita, appellatur.[5] Georgius Dewey, heros Proelii Sinus Manilensis et Belli Hispano-Americani, hic natus est.[6]

Notae recensere

  1. "Mons Pessulanus in America": Latinitas Vaticana (1972)
  2. Vb. adiect. "Montpelierensis" in nominibus biologicis, cf. Rubus montpelierensis etc,
  3. Smallest capital city plans big MLK celebration.
  4. A Study and Analysis of the Fiscal Impacts of Growth in the City of Montpelier.
  5. Propositum Scriptorum Foederale Procurationis Progressus Operum Civitatis Montis Viridis (1996). Vermont: A guide to the Green Mountain State. The Stephen Greene Press. pp. 117. 
  6. "George Dewey (1837–1917) Family Papers, 1844–1901 MS 125." 

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mons Pessulanus (Mons Viridis) spectant.