Monasterium Sancti Danielis

Ecclesia Septem Patrum Sanctorum
Monasterium Sancti Danielis saeculo undevicesimo

Monasterium Sancti Danielis (Russice: Данилов монастырь) Moscuae est sedes patriarchae Ecclesiae Orthodoxae Russicae.

HistoriaRecensere

Monasterium a tertio decimo saeculo originem ducit. Non solum muneribus religiosis, sed etiam parte Moscuae munitionum fungebatur. Post Revolutionem Octobris Russicam (1917) in monasterio officina umbraculis conficiendis et carcer collocata sunt. Demum anno 1988, cum Ecclesia Orthodoxa Russica vitae suae millennium celebravit, Patriarchae Pimen I rogatu ecclesiae redditum est.

ArchitecturaRecensere

Aedificium praeter aulam diurnariis edocendis et xenodochium quattuor ecclesias antiquas continet. Monasterium quidem potius humile videtur.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium S. Danielis spectant.