Microbioma gastrointestinale est microbiorum summa, bacteriorum enim et archaearum et fungorum et virorum, quae animalium tractum digestorium inhabitat. Gastrointestinale metagenoma, notio genetica, summam genorum omnium microbiorum microbiomatis describit.

Escherichia coli una ex bacteriorum speciebus in tractu digestorio humano.

Compositio microbiomatis in cursu tractus digestorii graviter variat. Coli maximus numerus microbiorum sunt: inter 300 et 1000 species descriptae sunt[1]. In corpore sano omnes microbiomatis haec microorganismi, trilliones (1018), in aequilibrionibus constantibus interagunt.

Microbiomati gastrointestinali varietates grandes sunt, et in organismo singulari vita sua ineunte, et inter organismi. Quo fit, ut nullum microbioma gastrointestinale homini ceteris eodem genere sit. Ante partum apparatui digestorio nulli microbia insunt. Sub partu sane cum neonatus vaginam transiens et mater infanti lacteo mammam praebens, primum matris microbia tractu infantis digestorium complent.

Perturbationes microbiomatis cum morbis et tractus digestorii et ceterorum organorum coniunctae sunt.

  1. Cuna A., Morowith M. J., Ahmed I., Umar S., Sampath V. (Apr 2021). "Dynamics of the preterm gut microbiome in health and disease". American journal of physiology. Gastrointestinal and liver physiology 320 (4): G411-9  doi:10.1152/ajpgi.00399.2020

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Harvard School of Public Health: De microbiomate (Anglice)