Michael Syrus
Michael Syrus (Syriace ܡܺܝܟ݂ܳܐܝܶܠ ܣܽܘܪܝܳܝܳܐ, Mīkhoʾēl Sūryoyo) fuit scriptor et patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Syriae, in oppido Melitene natus die 28 Novembris anno 1126, ibidem mortuus 7 Novembris 1199.[1]
Molestissimis temporibus expeditionum sacrarum contigit ei, ut suam ecclesiam complexu contineret atque ordinatim administraret. Cum Musulmanorum principum imperio subiectus esset, invitationes Manuelis I Comneni, imperatoris Constantinopolitani, saepius recusavit. Praeterea etiam ratione dogmatica prohibebatur, quo minus cum ecclesia Byzantina coniunctionem faceret. Notissimus est auctor chronicorum universalium, quibus a creatione mundi usque ad suum tempus res gestas tractavit.
Mundi descriptio
recensereChronica mundi usque ad annum 1194 extensa has tres comprehendunt partes: (1) communicationes historiae ecclesiasticae, (2) communicationes historiae profanae, (3) alia nuntia. Michael confisus est testimonio fontium magna ex parte perditorum, sicut chronicis Theophili Edesseni. Chronica Michaelis Syri continent Testimonii Flaviani versionem, quae archetypo propius accedere videtur quam versio Agapii Hierapolitani.[2] Quae descriptio per tempora tributa etiam ad magni momenti opera Dei referri debet: fideles a Deo adiuvari, sed quotiens peccatum sit, fore, ut calamitates accidant. Quod opus ex amplissimis chronicis medii aevi est.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Brock, Sebastian P. (1997) A Brief Outline of Syriac Literature. St. Ephrem Ecumenical Research Institute.
- Weltecke, Dorothea (2003) Die Beschreibung der Zeiten von Mor Michael dem Großen (1126–1199). Eine Studie zu ihrem historischen und historiographiegeschichtlichen Kontext. Peeters.
- Whealey, Alice (2008) The Testimonium Flavianum in Syriac and Arabic. New Testament Studies 54: 573–590.
- Wright, William (1894) A short history of Syriac literature. Adam and Charles Black.