Meontologia
Meontologia est philosophicum non-entitatis studium, vel sermo philosophicus de negatione realis alicuius entitatis, sed non eius potestatis.[1]
Historia
recensereVerbum, a Graeco μή 'non' + ὄν 'ens' (confer ontologiam), ne ad studium quidem cuiusque non exsistit spectat, sed conatus est quod praeter ontologiam manere potest amplecti. Meontologia est traditio tenuis in Occidente (vide Sophista et theologia negativa), sed semper in Taoismo et deinde Buddhismo, philosophiis Orientalibus, maximi momenti fuit.
Nishida fuit primus qui Orientalem nihili notionem in paradigmate Continentali penitus amplificavit, et clariorem notionis non-entis Buddhisticae intellegentiam sic ad Occidentem tulit. Notio etiam recentius consociari potest cum vi in absentia vel prorogatione a Martino Heidegger et Iacobo Derrida posita.
Meontologia apud Levinas
recensereApud Emmanuelem Levinas, quod fuit meontologicum fuit quod significationem praeter entem et praeter ontologiam habuit; pro eo, hoc fuit res ethica, prima alius postulationis in concursione facie ad faciem. Hoc sensu conatus est expedire vel extendere nonnullas res ab Heidegger erectas, et plane ontologiae partes minores quam partes ethicae dare, potius quam eas iterare persistere, ens significare 'curam' (Theodisce Sorge) adfirmans.