U May Oung vel May Aung (1880-1926)[1] fuit eruditus Birmanicus qui iuribus studuit Londinii. Fuit praeses Consociationis Iuvenum Buddhisticae. Anno 1910 cum J. S. Furnivall et Carolo Duroiselle condidit societatem Scientiarum Birmanicarum. Solus ille in concilio legislativo gubernatoris legem de universitate condienda propositam anno 1920 sustentavit. Mense Decembri eiusdem anni, universitate nuper condita, U May Oung factus est professor rerum iuridicarum. Ille cum U Ba Pe, aliis Birmanensibus fere omnibus abstinentibus, in Commissione Britannica Reformationum Birmanicarum anno 1922 testimonia protulit.

Contionem habuerat anno 1908 apud consociationem iuvenum Buddhisticam titulo "The Modern Burman: his life and notions". Ibi appellationem iam famosam libri a J. G. Scott scriptum (The Burman, his life and notions) redempsit ut de vita et ambitionibus disseret Birmanensium iuvenum qui the not unmixed blessing of a Western education ("dubiosam studiorum Europaeorum fortunam") affectabant. Anno 1917, regulam de templis Buddhisticis pedibus nudis intrandis et Britannis imponere a Concilio Generali Consociationum Buddhisticarum suasam, May Oung a participatione concilii abstinuit.

Ab anno 1924 usque ad 1926 fuit minister rerum internarum (Home Member) in concilio ministrorum Birmaniae.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • U May Oung, "The Modern Burman: his life and notions" in Rangoon Gazette (10 August 1908). Reimpressum in:


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.