Maximilianus (Theodisce Max) Reimann (natus Elbingae die 31 Octobris 1898; mortuus Dusseldorpii 18 Ianuarii 1977) fuit Germanicus factionis KPD vir publicus.

Maximilianus Reimann anno 1950

Iuventus et munus

recensere

Reimann post scholam finitam ab anno 1912 Elbingae in navaliis laboravit. Iam hoc tempore collegiis opificiis operam dedit et ad sinistram extremam nitebatur. Anno 1916 miles conscriptus bello mundano primo interfuit. Anno 1918 ut seditiosus in carcerem missus est. Anno 1920 metallicus Ahlen in oppidum Westfaliae transiit.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1921 secretarius factionis KPD erat. Anno 1923 seditioni communistarum in Regione Rurana interfuit. Saepe propter consilia et facta sua in iudicium vocatus atque damnatus est. Postquam anno 1933 Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Reimann clam laborem pro factione continuabat. Anno 1939 captus et ad tres annos carceris damnatus est. Deinde ab anno 1942 in castra carceralia Buchenwald inclusus est. secundo bello mundano finito iterum secretarius KPD erat: anno ab 1947 ad 48 praeses Communistarum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, deinde praeses factionis in Zona occupationis Britannica fuit. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis ab 1949 ad 1953 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae et praeses fractionis KPD erat. Cum KPD pecuniam et iussa e Germania orientali (RDPG) accepisset, Reimann anno 1954 a vigilibus petitus in RDPG fugit. Ex hoc loco factionem suam duxit, quae in Germania occidentali anno 1956 prohibita est. Suo auxilio multi Communistae, qui ducibus RDPG odio erant, in Germaniam orientalem praetextu falso vocati tormentis nonnumquam adhibitis ad carcerem aut mortem damnati sunt. Anno 1968 Reimann in Germaniam occidentalem revertebatur et inter conditores novae factionis DKP erat, cuius praeses honoris causa anno 1971 factus est.

Nexus externi

recensere