Vide etiam paginam discretivam: Mauritius

Flavius Mauricius Tiberius Augustus (539602) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 582 ad annum 602.

Wikidata Mauricius (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Mauricius (imperator): imago
Mauricius (imperator): imago
Nativitas: 539; Arabissus
Obitus: 27 Novembris 602; Nicomedia
Patria: Imperium Romanum Orientale

Familia

Genitores: Paul;
Coniunx: Constantina
Proles: Theodosius, Tiberius, Petrus, Paulus, Justin, Justinian, Anastasia, Cleopatra, Theoctista, Maria
Familia: Justinian dynasty

Memoria

Sanctus (feriae die 28 Novembris)

De vita recensere

De bello cum Persis et initio imperando recensere

Flavius Mauricius Tiberius natus est in Arabisso in Cappadocia. Ab imperatore Tiberio I adoptatus successor eius dicitur.

In bello cum Persis, quod sub Iustino II renovatum est, dux militaris fuit, annoque 581 Persis cladem gravem intulit. Anno 582, Constantiam, filiam Tiberii I, in matrimonium duxit et 13 Augusti 582 successor Tiberii factus est. Eo tempore multa tributa Avaris danda fuerunt, provinciae Imperii Romani Orientalis in Balcania non tutae fuerunt et bellum cum Persis gestum est.

Anno 586, exercitus Mauricii Persis apud Daram cladem fecit, et Persis duos annos restitit, donec Chosroes II, rex Persarum, in Byzantium fugit. Senatu autem non consenso, Mauricius Chosroem regnum iterum capere adiuvit. Itaque Chosroem cum exercitu in Ctesiphontem misit. Ita Chosroes rursus in regnum restitutus est et bellum anno 591 finitum est.

Chosroes II Imperio Romano Orientali septentrionales Mesopotamiae et partem Armeniae et Iberiae (usque ad Tbilisos, caput) dedit, ut Mauricio pro auxilio gratias egerit.

De bello in Balcanio recensere

Anno 582, Avares Sirmium, deinde nonnulla oppida quae ad Danuvium sita fuerunt, occupaverunt. Ab anno 591, Mauricius exercitum contra Avares misit, annoqqe 592 copiae Imperii Romani Orientalis Singidunum expugnaverunt, dux militum, Priscus, Avaribus Gepidibusque clades complures attulit, dum Petrus, Mauricii frater, successor Prisci factus est. Primum anno 579, Petrus quoque victoriam reportavit. Demum anno 602 Slaves et Avares victi sunt.

De morte recensere

Anno 602, exercitus seditionem fecit, Phoca I duce, et Mauricius, Byzantii expugnatus, die 27 Novembris Mauricius cum suis interfectus est. Phocas imperium cepit. Eorum eventuum causa, Chosroes II bellum cum Imperio Romano renovavit.

Bibliographia recensere

  • Whitby, Michael. 1988. The Emperor Maurice and His Historian: Theophylact Simocatta on Persian and Balkan warfare. Oxonii: Clarendon Press.

Nexus interni

Imperatores Constantinopolitani

379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus

Antecessores:
Imp. Caesar Tiberius Constantinus Augustus (sine collega anno 579)
Consul
583
sine collega
Successores:
Imp. Caesar Fl. Phocas Augustus (sine collega anno 603)