Mathesis universalis
Mathesis universalis (Graece μάθησις 'scientia, eruditio') est coniecturalis scientia universa mathematice formata atque a Cartesio, Leibnitio multisque aliis philosophis et mathematicis saeculorum sexti decimi et septimi decimi ficta. Ioannes Wallis nomen invocat pro enchiridii artis geometriae Cartesianae. Leibnitio haec scientia ratiocinatore calculi sustenta erit.
Cartesii clarissima mathesis universalis descriptio in regula quarta (Regularum ad directionem ingenii) fit, ante 1628 scripta. Desiderium linguae qualibet lingua naturali perfectioris ante Leibnitium ab Ioanne Wilkins in libro An Essay towards a Real Character and a Philosophical Language anno 1668 prolato expressum est. Leibnitius coniunctiones quae fieri possunt inter algebram, calculum infinitesimalem, et proprietates universales in Mathesi universali, commentatione imperfecta anno 1695 scripto, solvere conatus est.
Logica praedicata videri potest systema hodiernum, cui sunt nonnullae harum proprietatum universalium dictarum, saltem usque ad mathematicam et scientiam computatralem. Generatim autem, mathesis universalis, fortasse cum Francisci Viète algebra, unum ex primis conatibus ad construendum systema formale est.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Russell Shorto, Descartes' Bones (Doubleday, 2008), 218.
Nexus externi
recensere- Corazzon, Raul. Mathesis universalis cum bibliographia, www.ontology.co
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |