Maria Pauli filia Romanova (Russice Мария Павловна Романова; nata Petropoli die 16 Februarii 1786; mortua Vimariae die 23 Iunii 1859) fuit adiutrix culturalis Russica-Germanica, ducissa magna, ipsa compositrix musica, filia imperatoris Pauli I. Vallis Mariae Ysenaci nomen eius portat.

Wikidata Maria Pauli filia
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Februarii 1786; Petropolis
Obitus: 11 Iunii 1859; Schloss Belvedere
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Paulus I; Maria Theodori filia
Coniunx: Carolus Fridericus
Proles: Princess Marie of Saxe-Weimar-Eisenach, Augusta, Carolus Alexander, Paul Alexander Karl Prinz von Sachsen-Weimar-Eisenach
Familia: Holstein-Gottorp-Romanov

Memoria

Sepultura: Historical Cemetery, Weimar

Insignia heraldica

Maria Pauli filia: insigne
Maria Pauli filia: insigne
Maria Pauli filia a Vladimiro Borovikovskij anno 1804 picta

De vita recensere

Anno 1804 Carolo Friderico heredi regni nupsit: valde dissimiles fuisse dicuntur animae maritorum in matrimonio felici coniunctorum. Cum Maria Vimariam veniret, ovatus plures septimanas acti sunt, qui ilico propter bellum mutescebant, nam ducatus infeliciter expeditionibus Napoleonis implicatus erat.

Napoleone victo, ducissae artes et scientias in terra magnanimiter provehere rursus licuit. Una cum socero Carolo Augusto Consilio Vindobonensi adfuit, ubi res pro patria expetitas assecuti sunt. Namque ducatus territoria nova nactus promotione ad magnum ducatum gaudebat. Diu mansit apud Mariam Anna Dillon serva fidelis, quae ex Russia dominam suam in Thuringiam comitata erat.

Maria Pauli filia anno 1821 mensam argentariam publicam primam in Thuringia collocari iussit. Decem annis post, Museum Lectionum Vimarianum pro sodalibus Societatis Legentium Vimarianae condidit.

Artium et politicae excelsitas recensere

Maria optime erudita (linguas Russicam, Francogallicam, Germanicam, Anglicam et Italicam callebat) annis inter 1816 et 1828 valde sollers in artibus erat. Clavichordio et harpa canere iuvabat; opera musica quoque a Maria ipsa composita sunt. Sine dolore criticas de artibus et politicis tulit. Inflammata est reformationibus liberalibus et culturalia scientificaque numquam non fovebat. Anno 1841, Franciscum Liszt Vimariam arcessivit, qui capellae ducali magister factus est. Iste musicus egregius usque 1858 Vimariam incolens, multos alios scilicet illuc allexit: venerunt Richardus Wagner, Hector Berlioz, Antonius Rubinstein, Ioannes Baptista Rubini. Incepta varia Francisci Liszt tamen numquam perfecta sunt. Quoniam artifex vitam interdum indecentem degit consuetudines cum ducissa alserunt.

Privata recensere

Ducissae quattuor infantes erant, in quibus Carolus Alexander dux magnus. Anna Amalia avia dilectissima mariti mortua erat, anno 1805 naturae concesserat Fridericus Schillerus; cum Schillero affectionem optimam colebat. Russorum imperator Alexander I anno 1825 vita defunctus est, paulo post socer et anno 1832 denique Goethius necnon Ioannes Henricus Meyer pictor et artium historicus. Eius uxor anno 1853 pausavit, unde illa politicam omnem reliquit.

Eius corpus sepultum est in sepulcreto historico Vimariano; cadaver iam iacet sub oratorio pulchro orthodoxo apud sarcophagum mariti, qui in Crypta Principum non orthodoxa invenitur. Murus autem maritos separans aliquando remotus est ut ambo post mortem unirentur. Minister ultimus confessionum ducalium Stephanus Sabinin fuit.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam ducissam magnam spectant.