Jacopo Alessandro Calvi, Sancta Margarita de Cortona (sec. XVIII)

Margarita de Cortona[1] (natus in Laviano, prope Perusiam, anno 1247, mortuus Cortonae, die 22 Februarii 1297) fuit religiosa pertinens ad Tertium Ordinem S. Francisci. Anno 1728 a papa Benedicto XIII sancta proclamata est.

Martyrologium RomanumRecensere

In Martyrologio de ea legitur[2]Cortonae, in Tuscia, sanctae Margaritae, ex tertio Ordine sancti Francisci; quae admirabili poenitentia et uberrimis lacrimis maculas anteactae vitae indesinenter abstersit. Ipsius corpus, mirabiliter incorruptum, suavem spirans odorem et crebris miraculis clarum, ibidem magno cum honore colitur.

VeneratioRecensere

Biographia a confessario Fra Giunta Bevegnati conscripta[3] numerosas exstases visionesque sanctae Margaritae describens eam sanctam Italiae mediae notissimam fecit.

NotaeRecensere

  1. Fons nominis: Tabella paschalis
  2. Cf. [1]
  3. In: AA. SS., mense Februario, die 22

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Margaritam de Cortona spectant.
  • Ekkart Sauser, "MARGARETA von Cortona" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 21 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-110-3) , columnae 901–902 (Theodisce)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!