Marcus Petronius Umbrinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Annis 76 ad usque 78 legatus Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae, deinde ad usque annum 80 Ciliciae erat. Anno 81 Septembri et Octobri consul suffectus creatus est[1]. Eo tempore Titus imperator mortuus est et Domitianus ei successit. Sunt, qui credant, Petronium esse auctorem Legis Petroniae de servis, quae servos tuebatur, qui dominis suis ad bestias depugnandas eorum arbitrio traderent.

Notae recensere

  1. Susanne Pilhofer, Romanisierung in Kilikien, Monachii 2005