Marcus Minucius C.f. Rufus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus die 2 Augusti 216 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit.

Cursus honorum recensere

Minucius anno 221 a.C.n. una cum Publio Cornelio Asina consul fuit atque contra Histrios feliciter pugnabat neque tamen eos subigere potuit.

Anno 217 magister equitum dictatoris Quinti Fabii Maximi Verrucosi fuit. Sed de consiliis contra Hannibalem adhibendis dissenserunt. Nam Minucius non ut Fabius cunctari[1] voluit, sed ut hostem aggrederentur et a direptione sociorum prohiberent suadebat. Mox rogatio etiam Romae apud populum perlata imperium Minucii cum dictatore adaequavit[2]. Per breve tempus ambo duces exercitum inter sese diviserunt atque castra sua habuerunt. Mox tamen Minucius milites suos in insidias duxit atque Fabius succursum venire coactus est. E quo tempore omnes legiones in eadem castra rursus coiere atque Cunctatori oboedientes fuere.

Die 2 Augusti 216 in proelio Marcus Minucius apud Cannas necatus est[3].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Fabius 'Cunctator' ab hoc genere belli gerendi posthac cognominatus est.
  2. Polybius III 103 ; Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 25,10.
  3. Polybius III,118,6 ; Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 49,16.


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Scipio Calvus et Marcus Claudius M.f. Marcellus
Consul
221 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Asina
Successores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus et Quintus Mucius P.f. Scaevola