Aperire sectionem principem
Marani inquisitioni Hispanicae subiecti. Pictura a Moshe Maimon picta, 1892–1893.

Marani[1][2] sive Marrani[3] (Hispanice: Marrano) sunt Iudaei Iberici progeniesque eorum, qui vi externa ad religionem Christianam conversi sunt. Nomen in Hispania mediaevali apparet,[4] saepe autem simpliciter conversi sive Iudaei conversi appellati sunt vel etiam Christiani novi (Hispanice Cristianos nuevos, Lusitanice Cristãos novos). Plerumque Crypto-Iudaei dicti ritus Iudaicos clam observare suspecti erant.

Verbum hispanicum Marrano porcum significans sensu maligno adhibitum est, interdum simul et Iudaeos et Musulmanos denotans.[3] Alia verba contumeliosa (etiam conversos originis Islamicae denotantia) erant: tornadizos (infirmi, varii), alboriques (secundum Mahometi equum), impuros (impuri) vel maculados (maculati, contaminati). Scientia hodierna Iudaeos Christianos originis Ibericae progeniemque eorum Maranos et Conversos appellari solet.[5] Lingua Hebraica illi, qui vi baptizati sunt, Anusim (אֲנוּסִים, vi coacti) sive Benei anusim (בְּנֵי אֲנוּסִים, filii vi coactorum), vocantur.

EtymologiaRecensere

Origo verbi Marani (Marrani) incerta est. Alii aliam originem variis ex linguis coniciunt:

  • Linguis Hispanica et Lusitanica marrano (marrão) porcus sonat. A verbo Latino verres deducta vox magis sensu maligno adhibetur. Etiam a verbo Hispanico marrar (errare) repetere possit, quo modo apostata valeret.[6]
  • Alii verbum a lingua Arabica deducunt, sive a barran, barrânî (peregrinus, extraneus)[7] sive a máharam vel muharram (res prohibita) vetitam in religionibus Iudaica ac Islamica carnem suinam denotans. Etiam marana (lentus, mollis) tamquam origo profertur.[8]
  • Sunt etiam, qui originem Hebraicam opinentur: marit ayin (species oculi), quod Marani specie Christiani facti sunt, re vera autem Iudaei permanebant, sive mohoram attah (excommunicatus es).[9]
  • Alii verba Aramaica maran atha (Dominus noster venit) vel Mar Anus sive Bar Anus (Dominus sive filius coacti) originem verbi Marani esse putant.
  • In insulis Baliaribus progenies Iudaeorum vi baptizatorum Xuetas appellatur. Etiam huius verbi origo incerta est.

HistoriaRecensere

Historia Maranorum est historia Iudaeorum in Paeninsula Iberica varia tempora persecutionis comprehendens, quibus Iudaei vexati, vi conversi ac patria expulsi sunt. Est etiam historia emigrationis maranorum et historia Sephardim. Horribiles memorantur annus 1492, cum Iudaei e regno Hispanico expulsi, et annus 1497, cum in Portugallia plerique Iudaeorum vi baptizati sunt.

Iudaei Christiani et Marani notiRecensere

HispaniaRecensere

ante annum 1391
1391-1492
post annum 1492

PortugalliaRecensere

Europa septentrionalisRecensere

  • Benedictus de Spinoza/Bento de Espinosa (1632–1677), philosophus originis Lusitanicae, qui in Batavia (hodie Nederlandia) vixit

BibliographiaRecensere

  • Yirmiyahu Yovel: The Other Within. The Marranos. Split Identity and Emerging Modernity. Princeton 2009. ISBN 978-0-691-13571-7.
  • Norman Roth: Conversos, Inquisition, and the expulsion of the Jews from Spain. Wisconsin (1995) 2002. ISBN 0-299-14230-2.

NotaeRecensere

  1. Maranus, -i; Amalthea onomastica (1708)
  2. Matthiae Martinii Lexicon philologicum (1701)
  3. 3.0 3.1 Hofmann, in Lexicon Universale
  4. Primo in litteris anno 1380 invenitur, vide Norman Roth 2002, p. 3s..
  5. Yirmiyahu Yovel 2009.
  6. Vide: Davíd Conzálo Maeso: Sobre la etimología de la voz "marrano" (criptojudío). In. Sefarad, 15/2 (1955), p. 373-385.
  7. Vide: Yakov Malkiel: Hispano-Arabic marrano and Its Hispano-Latin Homophone. In: Journal of the American Oriental Society, (68) 1948.
  8. Norman Roth 2002. p. 3s.
  9. Vide: MA Cohen: Marrano. In: Encyclopaedia Judaica 1972, Vol. 11. Col. 1018.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!