Manuel Comnenus (Andronici filius)

Manuel Comnenus (Graece Μανουὴλ Κομνηνός; natus 1145; mortuus fortasse 1185) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum. Fuit filius Andronici Comneni (imperatoris futuri) quem ex uxore prima, nomine ignoto, genuit. In matrimonium duxit Rusudan filiam Georgii III regis Georgiae; ex ea genuit fratres Alexium et Davidem Imperii Trapezuntini conditores.

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere
  • Cyril Toumanoff, "On the relationship between the founder of the Empire of Trebizond and the Georgian Queen Thamar" in Speculum vol. 15 (1940) pp. 299–312
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 161
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!