Lingua Malaica

lingua
(Redirectum de Malayane)

Lingua Malaica[1] vel Malaiana[2] (Malaice Bahasa Melayu) est lingua Austronesia qua Malai in Aurea Chersoneso, Thailandia meridie, Singapura, et partibus Sumatrae utuntur. Quae est lingua publica Malaesiae et Bruneii, una ex quattuor linguis publicis Singapurae, et lingua laboris in Timoria Orientali.

Lingua Malaica
Bahasa Melayu
بهاس ملايو
Taxinomia:
Locutores: Plus quam 176 000 000
Sigla: 1 ms, 2 may, 3 msa
Status publicus
Officialis Bruneium, Indonesia, Malaesia, Singapura
Privata Thailandiae meridies et Philippinarum meridies
Litterae:
Scriptura: Latina et Iavica
Procuratio: Majlis Bahasa Brunei-Indonesia-Malaysia, Dewan Bahasa dan Pustaka et Pusat Bahasa

Forma linguae Malaicae, in Indonesia usitata, ut Lingua Indonesia (Indonesice Bahasa Indonesia) nota est.

Publicum exemplar linguae Malaicae est, consensum cum Indonesia, Malaesia, et Bruneio, nuncupatum lingua Riavica (Riavice Bahasa Riau), archipelagi Riavici lingua, quod per multum temporis Malaicae originis locus putatum est.

Origo recensere

Lingua Malaica ex Sumatra Indonesiae venit, ubi eius proximi consanguinei sunt. Veterrima inscriptio Malaica, Inscriptio Kedukan Bukit, in Sumatra inventa, in diem circa saeculum septimum decimum exeunte ascribitur.

Modi dicendi recensere

Salve. - Helo. - [hé-lo]

Vale. (si consistis) - Selamat jalan. - [se-lá-mat dʒá-lan]

Vale. (si linquis) - Selamat tinggal. - [se-lá-mat tíng-gal]

Quomodo vales? - Apa khabar? (kh pronuntiatur ut Gadelice loch) - [á-pa khá-bar]

Bene gratia. Et tu? - Khabar baik. Apa khabar? - (kh pronuntiatur ut Gadelice loch) - [khá-bar baj(k) á-pa khá-bar]

Ita (est). - Ya. - [ja]

Non. - Tidak. - [tí-da(k)]

Excusatum (-am) me habe. - Maaf. - [ma-áf]

Ubi latrina est? - Tandas di mana? - [tán-das di má-na]

Quaeso. ('fer auxilium', si aliquid eges) - Tolong. - [tó-long]

Quaeso. (quando aliquid das) - Silakan. - [si-lá-kan]

Gratias tibi (ago). - Terima kasih. - [te-rí-ma ká-si]

Maximas gratias (ago). - Terima kasih banyak-banyak. - [te-rí-ma ká-si bán-ja(k)-bán-ja(k)]

Accipe sis. (singularis) / Accipite sultis. (pluralis) - Sama-sama. [sáma-sáma]

Ignosce mihi. (Anglice: I'm sorry.) - Maaf. - [ma-áf]

Sum tristissimus. (Anglice: I'm very sorry.) - (Minta) Maaf. - [mín-ta ma-áf]

Intelligo. - Saya faham. - Sáj-a fá-ham]

Non intelligo. - Saya tak faham. - Sáj-a ta(k) fá-ham]

Es pulcher. - Kamu cantik. - [ká-mu tʃán-ti(k)]

Amo te. - Aku cinta pada mu. - [á-ku tʃí-nta pá-da mu]

Notae recensere

  1. Videas in fontibus grammaticam Latine compositam et lexicon Latino-Malaicum (et vice versa) et colloquia Latino-Malaica; cf. "lingua Malaica" in Martini Lipeni Bibliotheca Reali, Georgii Werndly Oratione de linguis orientalibus, Zachariae Uffenbach Bibliotheca Universali etc. Binomina: • Tropodiaptomus malaicus, Diaptomus orientalis m., Cleonymus m., Platystomos m., Parastethorus m., Omoglymmius m., Anthribus m., Cathartocryptus m., Gasteruption malaicum, Sanatana malaica, Watshamia m., Stilbocistela m., Periplaneta m., Indotipula m., Dioscorea pentaphylla var. m., Persicaria m., Ixora m. etc.
  2. "Nomina plantarum malaiana", — Friderici Miquel Flora Indiae Bataviae, et in binominibus; vel etiam Malayana (solum in binominibus).

Litterae recensere

  • Lonely Planet.. 2002. Malay Phrasebook. Editio secunda, Februarius..
  • Vilborg, Ebbe. 2009. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Malaicam spectant.