Magna scientia
Magna scientia[1] (Sinice 大學, Da xue seu Ta hio apud antiquiores) est caput e Confuciano classico Rituum et officiorum memoriali in ordine Tetrabiblii inscriptum.
Epitome libri
recensereSermonem hunc in incipiente libro a Gottlieb Bayero translatum ut epitomen dabimus[2]:
- Omnis eruditionis et philosophiae vis in his tribus vertitur : primum ut virtute mentem nostram ipsi illustremus, tum vero, ut recte administremus rem publicam, ac denique ut in summa persistamus integritate. Qui hoc cognoverit, is satis ab omni parte instructus, quietem rebus suis imperturbatam, animo tranquillitatem comparare potest, is vero demum de omni re sapienter rationem inibit et finem, quem sibi proposuit, consequetur. Iam amplius omnes res et principium et finem habent suum : similiter et negotia officiaque nostra et incipiunt et desinunt : scire igitur, quae prius quae posterius tractes et instituas, naturae rationique convenientissimum est.
- Igitur maiores nostri, cum vellent orbem terrarum virtutum decore illustrate, primum omnium suum quisque regnum sapienter constituebant : id autem ut consequerentur, suam quisque domum prius ad virtutem formabant, id denique ut efficerent, pro se quisque ad virtutem contendebant. Huius consequendae virtutis causa, interiorem animi vim perficiebant, hocque iterum quo adipiscerentur, intentionem suam veritatis studio implebant, itaque fieri non poterant, quin ante haec omnia intellectum suum illuminarent. Intellectu enim ut aequum est et verum, informato, in omnia facile penetraveris, quibus exploratis, intellectus perficitur. Ubi intellectum informaveris, intentionem quoque animi ad veritatem exiges, ubi intentionem animi composueris, animum ipsum quoque emendabis, animo emendato totus perfectus et bene compositus eris. Qui ipsemet bene compositus est, is et familiam recte instituit, qui autem hoc didicit, is deinde regnum sciet sapienter administrare, et denique quo nihil est maius, orbi terrarum pacem praestare. Ab infimae plebis homine ad imperatorem usque in universum omnes ab animo suomet componendo exordiri oportet. Nam si ipse perturbationibus agiteris aliosve regere velis imperio, operam luseris. Nec convenit, quae sint maioris momenti, minoris facere, aut e contrario levia et vilia summo loco ducere.
Notae
recensere- ↑ Philippus Couplet et al., Confucius Sinarum philosophus (1687), pp. xx-xxi.
- ↑ Gottlieb Sigefr. Bayeri Museum Sinicum, Volumen II, pp. 254sq. (Textus apud Google Books)