Lupus et agnus (Graece Λύκος καὶ ἀρνίον) est fabula, numerus 155 in indice Perry, 89 in versione Babrii, et prima in libris fabularum Phaedri, quae de iniuriis a potentioribus contra debiliores confectis narrat. Haec sunt verba fabulae:

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
Siti compulsi; superior stabat lupus
Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
Latro incitatus iurgii causam intulit.
"Cur" inquit "turbulentam fecisti mihi
Aquam bibenti?" Laniger contra timens:
"Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor".
Repulsus ille veritatis viribus:
"Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi".
Respondit agnus: "Equidem natus non eram".
"Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi".
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.[1]

Praeclara sententia circa eundem sensum e hac fabula sumpta est: "Superior stabat lupus."

Dialogus de hac fabula hic inveniri potest.

Notae recensere

  1. Phaedrus, Fabulae Aesopiae 1.1.