Ludmila Ioannis filia Černych (Russice Людмила Ивановна Черных, tr. Ljudmila Ivanovna Černych; Ucrainice Людмила Іванівна Черних, tr. Ljudmyla Ivanivna Černych; 13 Iunii 193528 Iulii 2017) fuit astronoma Russica Sovietica et Ucrainica.

Wikidata Ludmila Černych
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Iunii 1935; Shuya
Obitus: 28 Iulii 2017; Russia
Patria: Unio Sovietica, Ucraina, Russia

Familia

Anno 1959 studia perfecit apud facultatem physico-mathematicam Instituti Paedagogici Ircutensis (nunc in Universitatem Ircutensem inclusi). Annis a 1959 ad 1963 in laboratorio temporis et frequentiae Ircutensi et ab anno 1964 in Observatorio Astrophysico Crimaeae laborabat. 268 asteroides invenit. Maritus et collaborator eius (ab anno 1957 ad mortem suam) fuit Nicolaus Černych (in cuius honorem asteroidem 6619 Kolya, anno 1973 ab ea repertam, nominavit). Asteroides 2325 Chernykh in honorem Nicolai et Ludmilae Černych (translitteratione alia, Chernykh) nominatus est.

Nexus externi

recensere