Lucius Norbanus Balbus

Lucius Norbanus Balbus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

FamiliaRecensere

Pater eius Gaius Norbanus Flaccus, consul anni 24 a.C.n. fuit, frater Gaius Norbanus Flaccus fasces anno 15 duxit.

Cursus honorumRecensere

Balbus anno 19 ad 30 Aprilis summum magistratum administrabat. Tubam canere valde dilexit et ita fecisse initio sui consulatus dicitur[1]. Lex Iunia Norbana, quam cum collega Marco Iunio Silano Torquato tulit, iura libertorum auxit[2].

NotaeRecensere

  1. Cassius Dio LVII 18,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1001


Antecessores:
Tiberius Caesar Augustus III et Germanicus Iulius Caesar II
Consul
19
cum
Marco Iunio Silano Torquato
Successores:
Marcus Valerius Messalla Messallinus et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus