Lucius Marcius Censorinus

Wikidata-logo.svg Lucius Marcius Censorinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. century BCE;
Obitus: 2. century BCE;
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: censor, Praetor, Aedilis, Senator Romanus, consul
Munus: miles, Ancient Roman politician

Lucius Marcius Censorinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 147 a.C.n.) vir publicus atque rerum gestarum scriptor Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Marcius Censorinus anno 160 a.C.n. aedilis curulis Hecyram comoediam Terentii primo edidit. Anno 152 a. C.n. aut antea praetor fuit atque anno 149 una cum Manio Manilio Nepote consulatum adeptus est. Tertio Bello Punico Marcius classi praefectus erat, Manilius collega milites duxit[1]. Iussu senatus dolo perfido erga Carthaginienses usi sunt : pueros nobiles obsides et classem omniaque arma Romanis ut traderent eis persuaserunt antequam de veris condicionibus pacis eos certiores facerent : ipsam urbem Carthaginem delendam esse ita ut incolis aliam urbem non minus quinquaginta milibus a mari distantem aedificare liceret[2]. Poeni quamvis de salute desperarent tamen indignantes recusaverunt et bellum maluerunt[3]. Cum autem Romani inermem urbem oppugnare voluerunt, contra spem omnium repulsi sunt[4]. Autumno eiusdem anni, dum collega in Africa remanet, Lucius Marcius cum classe in patriam revertebat, ut comitia haberet[5]. Anno 147 Marcius censor fuit.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Appianus Alexandrinus, Libyca 349
  2. App., Lyb. 356-426 ; Diod.Sic. 32.6.3.
  3. Appianus, Lyb. 432-441
  4. Zonaras 9.27. App., Lyb. 456-469.
  5. Appianus, op.cit. 468


Antecessores:
Titus Quinctius Flamininus et Manius Acilius Balbus
Consul
149 a.C.n.
cum
Manio Manilio Nepote
Successores:
Spurius Postumius Albinus Magnus et Lucius Calpurnius Piso Caesoninus