Aperire sectionem principem

Lucius Gellius Publicola (cos. 36 a.C.n.)

Lucius Gellius Publicola erat vir Romanus senatorii ordinis qui bellis civilibus primum, fortasse ob familiares necessitudines magis quam ex firmo consilio, Brutum Cassiumque secutus est, post Philippensem pugnam ad Marcum Antonium transiit, cuius fidelis fautor usque ad mortem mansit. Consulatum anno 36 a.C.n. cum Marco Cocceio Nerva gessit.

De genere et vita privataRecensere

Lucius Gellius filius adoptivus consulis eiusdem nominis anni 72 a.C.n., frater uterinus (ambos Palla vel Polla quaedam peperit) Marci Messallae Corvini[1] vulgo existimatur. Ipse Semproniam sororem Lucii Sempronii Atratini, Marci Antonii familiaris, uxorem duxit.

Multa nefanda facta de eo circumferebantur. Ab ipso patre stuprum cum noverca commisisse atque sibi insidias parasse accusatus, senatoribus consilio adhibitis absolutus est[2]. Poeta Catullus quoque eum incesti insimulat atque ob amatoriam rivalitatem contumeliosis conviciis in Carminibus suis[3] onerat : nam Gellius adulescens Clodiam, sororem Publii Clodii Puchri, adamasse videtur. Contra Horatius in Sermonibus[4] Messallae fratrem honorifice memorat.

De cursu honorumRecensere

Annis 43/42 a.C.n. cum fratre Marco Messalla in Bruti Cassique castris erat. Tum Dio Cassius[5] refert Lucium Gellium primo Marco Bruto insidias parasse qui ei deprehenso ignovit fratris Messallae gratia, ac deinde etiam Gaio Cassio cui ipsa mater, Palla nomine, indicium fecit, salutem filii prius pacta. Potest fieri ut ita in gratiam cum triumviris redire temptaverit quorum proscriptionem timebat[6].

Certe iam anno 41 a.C.n. quaestor pro praetore[7] Marci Antonii in Asia erat et denarios aureosque[8] cudendos curavit, ex una parte capite Marci Antonii, ex altera capite Octaviani notatos.

Anno 36 a.C.n. consulatum a triumviris designatus cum Marco Cocceio Nerva gessit. Actiaca pugna dextrae parti classis Marci Antonii praeerat[9]. Nec quicquam de eo postea accepimus, e quo colligi solet sive in ipsa pugna sive paulo post Gellium obiisse.

NotaeRecensere

  1. Dio Cassius 47.24.
  2. Valerius Maximus V,9,1.
  3. Carmina 74, 80, 88-91.
  4. I.10.85.
  5. 47.24. Cf Titus Livius, Per. 122.
  6. Nisi tamen illi rumores ab Octaviani fautoribus amici Marci Antoni detrectandi causa divulgabantur.
  7. Ita hodie legi solent litterae QP in nummis. At olim quaestor provincialis a quibusdam ( E. Babelon) legebantur. Nec lectio hodierna omni dubitatione vacat.
  8. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Gellia 7-8. Crawford, Roman Republican coinage, 517/8.
  9. Plutarchus 65-66. Velleius II,85.

FontesRecensere

Si vis plura legereRecensere

  • Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 413-414. ISBN 2-910023-83-4 Summarium dissertationis
  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 470-471 Hic legere potes