Love Over Gold est quartum album ab Dire Straits, grege rock Britannico, 16 Septembris 1982 in medium prolatum.[1]

Love Over Gold ('Amor aurum superans')[2] est album peculiare, quod haud procul a rock progressiva abhorret. Quamquam musica auditoribus plus quam 41 minuta poscit, album quinque tantum cantus continet. Quorum primus, Telegraph Road ('Via telegraphica') est musicus tractus quindecim fere minutorum, qui quidem longo ambitu audientiam sibi facit vim sollerter impendendo et momentum augendo. Popularissimus huius albi cantus videtur esse Private Investigations ('Privatae Indagationes').

Tituli cantuum

recensere

Omnes cantus a Marco Knopfler et compositi et producti sunt.

  1. Telegraph Road (Via telegraphica) (14:15)
  2. Private Investigations (Privatae indagationes) (6:45)
  3. Industrial Disease (Laboralis morbus) (5:49)
  4. Love over Gold (Amor aurum superans) (6:16)
  5. It Never Rains (Iuppiter numquam pluit) (7:54)

Auxiliarii

recensere
  1. Operculum albi nocturnum exhibet fulmen.
  2. E titulari cantu: "It takes love over gold ... to do what you do" (' amoris aurum superantis est facere quod tu facis').