Litterae Russicae sunt litterae Russice scriptae ab incolis Russiae, ab emigrantibus, atque ab incolis nonnullarum civitatum liberarum quae olim partes fuerunt Imperii Russici vel Unionis Sovieticae.

Magni scriptores Russici Antonius Čechov et Leo Tolstoj, 1901.

Historia recensere

 
Pagina prima Codicis (Libri Psalmorum) Novogardiensis, circa annum 1010 creati, quod est antiquissimus liber Russicus nunc notus.

Incrementum initiale litterarum Russicarum connectum est cum introductione religionis Christianae in Russia Kioviensi saeculo decimo, cuius gratia abecedarium Cyrillicum in terram illam venit. Initio pars maxima litterarum Russicarum e traductionibus librorum Christianorum e lingua Graeca formabatur. Ex operibus Russicis antiquis notissimae sunt, e.g., Chronica Nestoris, Carmen de militiis Inguari (Igoris), Instructio Vladimiri Monomachi (saeculo duodecimo creatae). Litterae Russicae (Ruthenicae) antiquae non solum litterarum Russiae nostri temporis, sed etiam litterarum Ucrainae et Rutheniae Albae initium sunt.

Saeculis mediaevalibus, litterae Russiae magna parte religiosae vel historicae fuere. Opera litteraria Russica temporis illius ut plurimum anonyma sunt. Saeculo septindecimo progressus litterarum saecularium gradatim in Russia incepit.

Saeculo duodevicesimo forma hodierna linguae Russicae litterariae creabatur. Auctores clari Russici saeculi illius sunt poetae Basilius Trediacovensis, Antiochus Cantemir, Michael Lomonosov, Gabriel Deržavin, dramaturgi Alexander Sumarokov, Iacobus Knjažnin et Dionysius Fonvizin, scriptor Nicolaus Karamzin.

Saeculum undevicesimum notum est ut aetas aurea litterarum Russiae. Poetae notissimi Russici aetatis illius sunt, e.g., Alexander Puškin (auctor multorum operum litterarium, quorum clarissimum est mythistoria in versibus nomine Eugenius Onegin), ut 'creator linguae Russicae litterariae' hodiernae aestimatus, Michael Lermontov, Theodorus Tjutčev, Nicolaus Nekrasov. Scriptores clarissimi sunt Nicolaus Gogol (cuius magnum opus est Animae mortuae), Theodorus Dostoevskij (creator mythistoriarum notarum, ut, e.g. Crimen et poena), Ioannes Turgenev (inter libris claris eius est mythistoria Patres et filii), Leo Tolstoj (auctor mythistoriae magnae nomine Bellum et pax), Antonius Čechov, etc. Scriptores scaenici huius saeculi post Vladislaum Ozerov et Alexandrum Šachovskoj sunt Alexander Griboedov, Alexander Ostrovskij, Alexander Suchovo-Kobylin.

Initium saeculi vicesimi 'aetas argentea' poesis Russicae nominatur. Illo tempore Alexander Blok, Anna Achmatova, Sergius Esenin, Vladimirus Majakovskij multique poetae alii facti sunt noti. Inter scriptoribus clarissimis Russicis saeculi vicesimi sunt Maximus Gor'kij, Ioannes Bunin, Michael Bulgakov (cuius narrationum notarum est, e.g., Cor caninum), Paulus Bažov, Vladimirus Nabokov, Andreas Platonov, Boris Pasternak, Michael Šolochov, Alexander Solženicyn, Saša Sokolov, Benedictus Erofeev etc.

Pinacotheca scriptorum notabilium recensere

Saeculum 18 recensere

Aetas aurea recensere

Aetas argentea recensere

Aetas sovietica recensere

Post aetatem sovieticam recensere

Praemium Nobelianum Litterarum recensere

Inter Russicos qui Praemium Nobelianum Litterarum abstulerunt numerantur:

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Russian Language and Literature in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Kasack, W. Lexikon der russischen Literatur ab 1917. Stutgardiae: Kröner, 1976.
  • Mirsky, D.S. A History of Russian Literature: From Its Beginnings to 1900 in two volumes (1926, 1927); repr. Knopf (1958), Northwestern University Press (1999).
  • Terras, Victor. 1985. Handbook of Russian Literature. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300048688.
  • Гаспаров, М.Л. Очерк истории русского стиха. Moscuae, 1984.
  • История русской литературы, vol. 1–3. Moscuae & Leninopoli, 1958–1964.
  • История русской литературы, vol. 1–4. Leninopoli, 1980–1983.
  • Лихачев, Д.С. Развитие русской литературы X–XVII вв. In: Эпохи и стили. Leninopoli, 1973.

Nexus externi recensere