Litterae Etruscae, in lingua Etrusca exstincta olim scriptae, hodie fere omnino deperditae sunt. Fragmenta pauca nobis servata imperfecte leguntur:

  • Discus Mallianus plumbinus, saeculo V a.C.n. inscriptus, de ritu divino breviter disserit
  • Tabula Capuana, tegula saeculo V a.C.n. inscripta, calendarium religiosum praebet
  • Liber linteus Zagrabiensis, textuum omnium nobis servatorum longissimus, anno circiter 250 a.C.n. scriptus, calendarium religiosum praebet
  • Iecur Placentinum aëneum, anno circiter 100 a.C.n. inscriptum, nomina deorum praebet
Discus Mallianus stilo pictus

Nomina auctorum duorum nec plura scimus:

  • Laris Pulenas sacerdos scriptorque de religione, cuius vita in elogio brevi commemoratur
  • Volnius tragoedus, ab erudito Romano Varrone citatus de origine Etrusco tribuum Romanorum

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Mauro Cristofani et al. Gli Etruschi: una nuova immagine. Firenze: Giunti Martello, 1984
  • Nancy Thomson de Grummond, Erika Simon, The Religion of the Etruscans (Austin: University of Texas Press, 2006. ISBN 0-292-70687-1) pp. 9-26 Paginae selectae
  • Massimo Pallottino, The Etruscans. Harmondsworth: Penguin, 1955
  • Helmut Rix et al., edd., Etruskische Texte. Editio minor. Tubingae: Narr, 1991. 2 voll. ISBN 3-8233-4240-1