Wikidata-logo.svg Levinus Augustus de Bennigsen
Res apud Vicidata repertae:
Levinus Augustus de Bennigsen: imago
Nativitas: 10 Februarii 1745; Brunsvicum
Obitus: 3 Decembris 1826; Banteln
Patria: Germania

Officium

Munus: military officer

Familia

Familia: Bennigsen

Memoria

Laurae: Crux magna Legionis Honoris, Commander of the Military Order of Maria Theresa, Ordo Alexandri Nevensis, Order of St. Vladimir, 3rd class, Ordinis Sancti Vladimiri classis secunda, Ordinis Sancti Vladimiri classis prima, Ordo Sancti Andreae, Gladius Aureus fortitudinis gratia datus, Order of St. George, 3rd class, Ordinis Sancti Georgii classis secunda

Levinus Augustus de Bennigsen (Theodisce Levin August von Bennigsen, natus 10 Februarii 1745 Brunsvici, mortuus 3 Decembris 1826 oppido Banteln apud Hannoveram) vir militaris Germanicus fuit, qui diu in exercitu Russico militavit, in Russia ut Leontius Leontii filius Bennigsen (Russice Леонтий Леонтьевич Беннигсен, tr. Leontij Leont'evič Bennigsen), titulo comitis multisque aliis signis laudis Imperii Russici ornatus.

VitaRecensere

In GermaniaRecensere

Levinus, postquam breviter a magistro domi eruditus est, in aula Electoratus Hannoverae ministravit. Deinde ad exercitum Hannoveranum accessit et anno 1762 in Bello septem annorum centurio militavit. Patre eodem anno mortuo Levinus infeliciter fundum familiae apud Banteln administravit. Anno 1768 uxorem Fridericam Amaliam duxit.

In RussiaRecensere

Anno 1772 fortunam omnem perdiderat et a Catharina II imperatrice Russiae vocatus dux militum erercitus Russiae factus est. Anno 1776 prima, anno 1777 secunda uxor Elisabatha Meyer mortua est. Anno 1778 Amaliam Oelgarde tertiam duxit. Eodem anno Chiliarchus Vicarius factus est et anno 1790 sub Gregorio Potemkin duce fortissimus se praebuit et Chiliarchus nominatus est. Anno 1792 Bennigsin ab imperatrice fundum magnum accepit. Anno 1801 cum aliis Paulus I e magistratu removit et anno 1802 legatus militum factus est et ab Alexandro I imperatore gubernator Lituaniae nominatus est. Uxore tertia mortua Mariam Leonardam de Andrzeykowicz duxit, e qua filium Alexandrum Levinum de Bennigsen habuit. Tum Bellis Coalitionis contra Francos et Nepoleonem I imperatorem certavit. Sed Pugna apud Eylau victu exercitum anno 1807 reliquit. Sed anno 1812 inter Bellum Patrium Bennigsen Michaele Kutuzov suadente in officium revertebat et Napoleone in Russia victu Ducatum Varsoviae militibus suis expugnavit. Mense Octobri et Pugnae Lipsiensi interfuit et inter alias urbes Hamburgum, Magdeburgum, Torgaviam atque Wittenbergam obsidebat. Imperator Russicus eum comitem fecit. Anno 1818 se e magistratu recepit et in Banteln revertabat.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica