Lessing-Gymnasium (Francofurtum ad Moenum)

Schola Francofurti ad Moeni (Tanzus Verbotus).

Gymnasium Lessingianum Francofurtense est schola, quae Francofurti ad Moenum, in urbe Germanica, sita est. In quo gymnasio linguae antiquitatis classicae, id est lingua Latina et lingua Graeca antiqua, imprimis coluntur. Adhuc lingua Latina prima docetur; etiam musica magni aestimatur. Schola, ex Gottholdo Ephraim Lessing poeta clarissimo appellata, est una ex antiquissimis scholis Francofurtensibus. Originem ducit a Schola Latina Urbana, quae anno 1519 a consilio urbis ad eruditionem filiorum patriciorum constituta et anno 1520 aperta est. Usque ad hunc diem traditionem humanismi servat, ut lingua Latina prima sit et lingua Graeca antiqua tertia a classibus octavis eligi possit. Anno scholastico 2018–19 fere 790 discipuli discipulaeque circiter septuaginta quinque doctores audire solent.

Despectus ex aere in Gymnasium Lessingianum Francofurti ad Moenum situm.

De rebus propriis tempore nostroRecensere

Finis operae paedagogicae est animos, ingenia, mores discipulorum amplissime educare. Gymnasium Lessingianum est alterum gymnasium Francofurtense, in quo lingua Latina prima lingua peregrina et lingua Anglica secunda ab classibus quintis docetur. Lingua Graeca antiqua et lingua Francogallica ab classibus octavis lingua tertia offertur. Gymnasium Lessingianum multis orchestris et choris excellit, qui discipulis valde placent. Concentus symphonici scholastici praesertim a parentibus frequentati sunt. Etiam multitudo operae communitatum exstat, quibus se adiungi potest; exempli gratia grex theatricus, ludi scaccorum, linguae Hebraicae, artis technicae, artis battuendi. Haec omnia eruditionem complent.

Ex anno 1967 in hiberno iter nartationis in vicum Niederau Tirolensem, prope Wildschönau, quotannis fieri solet, cui permulti discipuli intersunt. Etiam itinera in Franciam (Lugdunum), Graeciam, Italiam (Romam) quotannis incipiuntur.

De historiaRecensere

Anno 1520 schola Latina condita est, Guilelmo Nesen custode et rectore. Etiam Martinus Lutherus scholam recens conditam invisit et Guilelmum Nesen cognovit.

Saeculo decimo septimo ineunte schola gymnasium Francofurtanum nominata est.

Ex anno 1812, etiam Iudaeis, Catholicis, Reformatis discipulis licebat scholam frequentare, quod antea Lutheranis tantum licebat.

Anno 1880, schola Gymnasium Urbanum appellata est. Anno 1896, grex discipulorum ad 638 creverat, in quorum numero 138 discipuli Iudaei ducebantur.

Numero discipulorum continenter crescente gymnasium anno 1897 in Gymnasium Lessingianum et Gymnasium Goetheanum divisum est. Ex his solum Gymnasium Lessingianum studia humanitatis persequebatur.

Tempore Socialismi Nationalis, discipuli Iudaei e schola pellebantur et disciplina linguae Hebraicae abolita est, quamquam Ernestus Majer-Leonardus, qui eo tempore rector erat, vehementer resistebat. Bello mundano secundo aedificium scholae anno 1944 impetibus aeriis dirutum est.

Bello finito, disciplina parte in ruina, parte in aliis aedificiis instituebatur. Anno 1968, tandem aedificium novum inauguratum est.

Anno 2020. festivitas magna iubilaei quingentorum annorum causa celebrabitur.

Discipuli clarissimiRecensere

Magistri clarissimiRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Gymnasii situs interretialis (Theodisce)