Leptictidium (nomen a Henrico Tobien anno 1962 inventum) fut genus parvorum mammalium salientium praehistoricorum quae periodo Eocaeno plerumque in Europa exstitērunt, sed abhinc annos 35,000,000 exstincta sunt.

Origo nominis

recensere

Leptictidium est nomen e Graecis factum nominibus λεπτός /leptós/ 'gracilis' et ἰκτίδιον /iktídion/ 'mustelula' (deminutivum nominis ἰκτίς /iktís/ 'mustela' [radix: ἰκτιδ-]).

Descriptio

recensere

Leptictidia habebant parvas pernas anteriores atque magnas pernas posteriores, tamquam minusculi macropodes. Examinatio structurae ossium eorum significat ea forsan saltiendo movissentur. Praeter, examinationes eorum calvae indicant ea quidem rostra longa mobiliaque habuisse, tamquam mures aranei. Eorum magnitudo inter 60 atque 90 centimetra a naso usque caudam variabat.

Eorum ossa reperta sunt, in perfecto conservationis statu, in cavea Messelensi(de) Germaniae. Signa eorum pilorum atque alimenta in stomacho conservata sunt. Ipsa indicant ea omnivora fuisse: insecta, lacertas, et alia parva mammalia comedebant.

Leptictidium femina ac fetus sui sunt personae principales primae partis seriei paleontologiae Walking with Beasts (BBC). Narratur una dies in vita huius animalis Eocaeni. Inter diem, leptictidia ab uno Gastornis persequuntur, evadunt unum Ambulocetus et unam nubem gasis toxici, ex lacu vulcanico exitam.

Bibliographia

recensere