Legio XX Valeria Victrix

Aper, signum XX Legionis Valeriae Victricis in tegula

Legio XX Valeria Victrix pars exercitus Romani fuit. Legio anno 31 a.C.n. ab Octaviano Augusto condita est. Qua re "Valeria Victrix" nominata sit, nescimus. Annis 30 a.C.n. ad 20 a.C.n. in Hispania castra ponebat, tum in Illyricum missa est. Anno 9 post cladem Varianam ad Rhenum imperium contra Germanos defendebat. Castra legionis primo Arae Ubiorum fuerunt, tum Tiberio imperatore Novaesium patria legionis erat. Legion expugnationi Britanniae anno 43 interfuit. Primo Glevi, deinde Viroconii hiemabat. Gnaeo Iulio Agricola duce pugnabat et anno 61 Boudiccam reginam vicit[1]. Anno 293 Carausio usurpatori sequebatur. Forsitan post rebellionem suppressam dissoluta est.

Legati legionisRecensere

Hi inter alios hi legioni legati praefuerunt:

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 21; confer Tacitus, Annales, XIV 34,1

Etiam videRecensere