"Laudes Galli", si fidem in verbis Servii reponere licet, fuerunt versus (nobis deperditi) quos Publius Vergilius Maro in libro quarto primae recensionis Georgicorum inseruit eo loco ubi nunc historia Orphei legitur: "nam laudes Galli habuit locus ille qui nunc Orphei continet fabulam."[1] Alibi de eadem re loquitur: Gallus "fuit autem amicus Vergilii adeo, ut quartus Georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret."[2] De Cornelio Gallo poëta et Aegypti praefecto refert, anno 26 a.C.n. suo manu mortuus.

Notae recensere

  1. Servius, Commentarius in Vergilii Georgica lib. 4 ad init.
  2. Servius, Commentarius in Vergilii Eclogas 10.1

Bibliographia recensere

  • W. B. Anderson, "Gallus and the Fourth Georgic" in Classical Quarterly vol. 27 (1933) pp. 36-45, 73
  • Howard Jacobson, "Aristaeus, Orpheus, and the Laudes Galli" in American Journal of Philology vol. 105 (1984) pp. 271-300 JSTOR
  • Yvan Nadeau, "Aristaeus: Augustus: Berenice: Aeneas" in Mnemosyne 4a ser. vol. 42 (1989) pp. 97-101 JSTOR


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.