Labyrinthus (Graece: λαβύρινθος, labýrinthos) est locus cum viis intricatis et nonnumquam compitis artificiose creatus ad viatores confundendos. Labyrinthorum classes duae sunt, quarum primam, in qua et classici et mediaevales labyrinthi adscribuntur, unico itinere permeabiles labyrinthi formant, alteram autem, qui multiplicibus decursibus pervii sunt.

Labyrinthus classicus.
Labyrinthus orbis terrarum antiquissimus, versa tabula Pylos Cn 1287 inscriptus (Museum Archaeologicum Nationale Athenis)

Sensu autem stricto labyrinthus non est silva quaeque densissima vixque permeabilis, cuius exitus per ambages errorum plenas inveniendus est, sed hortus praeditus loco quodam centrali, qui quasi habitaculum Minotauri finis pervagantium est, .

Labyrinthus Graecus recensere

Labyrinthus in Mythologia Graeca est elaborata structura, iussu Minois regis Cretae a Daedalo artifice ad Minotaurum concludendum aedificata. Minotaurus monstrum est quod caput taurinum habet et humanum corpus ab umeris, quod Theseus in labyrintho necavit. Theseus deinde egressus est labyrintho filum sequens quod ingrediens consilio Ariadnae ligaverat.

De labyrintho Aegyptiaco recensere

Antiquiorem labyrinthum Graeci norant iussu cuiusdam pharaonis Mendes aut Mares aut Moeris (Amenemhat III ?) aut quicumque appellatur in nomo Heracleopolite non procul ab urbe Crocodilopoli aedificatum[1] quem Daedalus postea imitatus esset. Aegyptiarum rerum periti hoc templum funebre Amenemhat III ad eius pyramidem positum fuisse vulgo existimant.

Trivia recensere

Eberhardus Bethunensis (aut Eberhardus Alemannus) anno 1212 carmen De miseriis rectorum scholarum inscriptum sive Labyrinthus vel Laborintus scripsit.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Herodotus II.148. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica I.61. Strabo XVII.1.37. Plinius XXXVI.84. Pomponius Mela I.56. Alan B. Lloyd, "The Egyptian Labyrinth", The Journal of Egyptian Archaeology, 1970(56) ː 81-100. O. Kimball Armayor, Herodotus 'Autopsy of the Fayoum : Lake Moeris and the Labyrinth of Egypt, Amstaelodami, 1985 Recensio critica

Bibliographia recensere

  • Adrian Fisher, Howard Loxdon. Secrets ot the Maze: An Interative Guide to he World's Most Amazing Mazes. London 1997.
  • Simon, Erika. 2005. Apollon und die Labyrinthe. Thetis 11/12. Epitome.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad labyrinthos spectant (Labyrinths, Mazes).