La Bataille des vins

(Redirectum de La bataille des vins)

La Bataille des vins seu Dit des vins de France est carmen Francogallice saeculo XIII compositum, quae comparationem exprimit vinorum alborum praesertim Francicorum per narrationem certaminis quae ad mensam boni regis Philippi Augusti accidisse praetenditur. Poëma ab Henrico de Andeliaco scriptum est, fortasse eodem anno 1223 quo rex mortuus esset vel anno insequenti.

Primi versus La bataille des vins (Berna, Bibliotheca publica ms. 1113 f. 100r)

ArgumentumRecensere

 
Initium La bataille des vins (BNF ms. français 837 f. 231v)

Narratum est bonum regem Philippum Augustum, qui vina alba appetenter bibere solebat, vina alba ex omnibus terris advehi mandavisse: advenisse ergo --[1]

deinde presbyterum quemdam Anglicum vina regionis Parisiensis Bellovacense Durocatalaunique et Stamparum flatulenta et indigestibilia, vel potius homines qui loco horum vinorum adstabant, excommunicavisse:

 
Initium La bataille des vins (BNF ms. français 837 f. 232r)

vina Cenomanense et Turonense, ut quae aestate in acetum versa essent, similique modo vina septentrionalia Cambliaci, Argentiarum, Redonum a cena effugisse: vina Franciae[fr] (sensu stricto mediaevali, nominibusque denuo additis Marliaci Diogilique et Montis Morentiaci) et Campanica de bonitate inter se disputavisse, adducto etiam Autessiodurensi, reiecto Laudunensi ultra Viromandensem orto:

vinum Alsaticum se apud Germanos et praecipue Colonienses venundatum praetendisse: vinum Rupellense se excellere iactavisse quod apud Anglos, Bretones, Flamengos, Normannos, Wallenses, Scotos, Hibernos, Norvegicos, Danos venditatum pecunias reddidisset: vina Angeriacum, Engolismense, Burdigalense, Santonense, Pictavense[fr] suas vires iactitavisse:

vina Castroradulphense et Exoldunense cum vineis adiacentibus Calviniaci, Montricardi, Montis Morillonis,Busentiaci, Lassay invitationem postulavisse: vina denuo Franciae strictae se mitiores esse praetendisse, neque capita neque stomacha nocentes sicut Autessiodurense et Viromandense:

presbyterum Anglicum verbis interdum Anglicis vina omnia aestimavisse (ise gout!): contra omnia regem Philippum victoriam vino Cyprio adiudicavisse, titulo apostoli dato; vino Aquileensi[it] titulum cardinalis dedisse: tres reges, quinque comites, duodecim pares inter vina Francica creavisse.

E vinis hic enumeratis nonnulla Burgundica cum Pictavensibus Vasconicisque contra aquam in poëmate La Desputoison du vin et de l'iaue disputavisse finguntur.

NotaeRecensere

  1. Fonte #Henry (1991) cum editionibus anterioribus. Nomina regionum quae litteris italicis scribuntur a Vicipaediano addita sunt

BibliographiaRecensere

 
Initium La bataille des vins (BNF ms. français 837 f. 232v)
Editiones et versiones
  • 1808 : "La Bataille des vins" in L'Ordène de chevalerie, avec une dissertation sur l'origine de la langue françoise, un essai sur les étimologies, quelques contes anciens, et un glossaire pour en faciliter l'intelligence. Editio aucta. Lutetiae (Textus apud Google Books)
  • 1880 : Alexandre Héron, ed., Œuvres de Henri d’Andeli, trouvère normand du XIIIe siècle. Rotomagi: Société rouennaise de bibliophiles Textus
    • Editio minor, Lutetiae: A. Claudin, l881; reimpressum, Genavae: Slatkine, 1974
  • 1885 : Friedrich Augustin, Sprachliche Untersuchung über die Werke Henri d’Andeli’s, nebst einem Anhang enthaltend «La Bataille des vins», diplomatischer Abdruck der Berner MS. Marburg: N. G. Elwert
  • 1951 : Gaston Galtier, Études de géographie vinicole. 2e partie. Un document sur le vignoble et le commerce des vins dans la France médiévale. La Bataille des vins, d’Henri d’Andeli. Montispessulani: Édition Journée vinicole, 1951
  • 1968 : Gaston Galtier, "La Bataille des vins d'Henri d'Andeli. Un document sur le vignoble et le commerce des vins dans la France médiévale" in Bulletin de la Société languedocienne de géographie vol. 3 no. 2 (1968) pp. 5-41
  • 1991 : Albert Henry, ed., "Henri d’Andeli, La Bataille des vins, édition avec introduction, notes, glossaire et tables" in Bulletin de la classe des lettres et des sciences morales et politiques, Académie royale de Belgique, 6a ser., vol. 2/6-9 (1991) pp. 203-248 Textus
  • 2003 : Alain Corbellari, ed., Les Dits d’Henri d’Andeli. Lutetiae: H. Champion, 2003 recensio huius operis
  • 2003 : Alain Corbellari, interpr., Les Dits d’Henri d’Andeli. Lutetiae: H. Champion, 2003
Historica et critica
  • "Les Batailles des vins" in Robert Dion, Histoire de la vigne et du vin en France des origines au XIXe siècle (Lutetiae, 1959) pp. 399-414
  • J.-B. Robert, " Une contribution à l'histoire et à la géographie du vignoble européen" in Revue de géographie de Lyon vol. 28 (1953) pp. 349-352 (recensio operum Gastonis Galtier)
  • Michel Zink, "Autour de La Bataille des Vins d'Henri d'Andeli: le blanc du prince, du pauvre et du poète" in Max Milner, Martine Chatelain Courtois, edd., L'Imaginaire du vin, actes du colloque de Dijon (15-17 octobre 1981) (Marseille: éditions Jeanne Laffitte, 1989)
  • François Zufferey, "Un problème de paternité: Le cas d’Henri d’Andeli" in Revue de linguistique romane vol. 269-270 (2004) pp. 47-78

Nexus externiRecensere