Wikidata Cainesham
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°24′49″N 2°29′48″W
Numerus incolarum: 16 641
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Bath and North East Somerset

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Liburnia

Cainesham,[1] orthographia hodierna Keynsham, est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Ibi homines fere 16 000 his diebus habitant.

Cainesham ad amnes confluentes Avonam Bristoliensem et Chew ponitur, media valle Avonae inferioris, prope ripam sinistram, eo loco ubi hoc flumen facilius transitur. Ergo ad quadrivium stat viae A4 vel "magnae viae occidentalis", quae a Londinio per Bathoniam Bristolium attingit, illiusque viae (Wellsway nuncupatae, scilicet "via Wellensis") a traiectu Abonae trans montes Mendippos Wellas tendentis. Aevo Romano ut censetur eodem fere loco vicus nomine Traiectus conditus est qui in itinere ab Isca Legionis Itinerarii Antonini inter Aquas Sulis (Bathonia) et Abone enumeratur: sed via Romana ripam dextram fluminis Abonae secuta est.

Abbatia de Cainesham canonicorum Augustinianorum ibi anno fere 1170 condita, anno 1539 destituta est. Hoc in oppido nundinae tenebantur ab anno 1303, mercatus autem ab anno 1189.[2] Officina confectionis socolatae, a familia Fry sub aegide Cadbury Brothers proiecta, in praedio Somerdale prope Cainesham anno 1924 incepta est, architecto E. W. Hilton.[3] Domibus amoenitatibusque circumdata, inter annos 1935 et 2011 vigebat.

Murus qui vestigia abbatiae de Cainesham conservat. Fossile ammonoide ad pedem videtur

Vestigia villarum duarum Romanarum prope Cainesham reperta sunt, quarum una in praedio Somerdale iacet, altera autem, multo maior, sub coemeterio Caineshamensi. Ex hac pulchra pavimenta tessellata servantur. Ea pars villae minoris, quae constructores anno 1924 reppererunt, omnino sublevata, ad marginem praedii Somerdale reposita est ubi visitari licet; aliae partes post annum 2011, officina destituta, inventae sunt.[4]

Molendinum Albert Mill saeculo XIX prope amnes confluentes aedificatum

Nomen oppidi ad honorem sanctae Caginae(en) vel Keynae datum esse dicitur (sunt autem qui aliam etymologiam proponunt): virginem saeculo V viventem modo miraculoso serpentes in lapidem transmutavisse.[5] Tales lapides, quae per Cainesham vicumque adiacentem Saltford ubique reperiuntur, e sedimento Iurassico lias caerulea(en) oriundae, re vera non serpentes sed fossilia ammonoidea includunt.

Notae recensere

  1. "Cainesham" fere semper in contextibus Latinis: sic Liber de Wintonia
  2. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
  3. Remembering (2010) p. 11
  4. "Roman ruins found under former chocolate factory" in Bristol Post (11 Octobris 2012)
  5. David Nash Ford, "St. Keyne Wyry"

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°24′49″N 2°29′48″W • OpenStreetMap • 7296076 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cainesham spectant.
Officina confectionis socolatae in praedio Somerdale iuxta Keynsham constructa