Wikidata Keith Rowley
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Octobris 1949; Trinitas et Tabacum
Patria: Trinitas et Tabacum

Keith Rowley (die 24 Octobris 1949 natus) est vulcanologus et politicus insulae Tabaci.

Alumnus est universitatis Indiarum Occidentalium ubi geochemistriae studuit. Senator apud parlamentum Trinitatis et Tabaci ab anno 1987, legatus ab anno 1991 fuit. Minister ab agricultura, minister ab evolutione, minister a commercio meruit. Ab anno 2010, factione motus popularis nationalis in comitiis victa, dux factionis contrariae fuit. Eadem factione post quinque annos victrice, Keith Rowley die 9 Septembris 2015 primus minister factus est, praeside Antonio Carmona.

Bibliographia recensere

 
Keith Rowley et Clara Short (prima acie) mense Ianuario 2015 congressi

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Keith Rowley spectant.


Primi ministri Trinitatis et Tabaci