Karwitz commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Karwitz vici Dragahn, Gamehlen, Karwitz, Lenzen (caput communis), Nausen, Thunpadel atque Pudripp pertinent. Karwitz pars communis generalis Elbtalaue est.

Wikidata Karwitz
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°4′59″N 11°1′0″E
Numerus incolarum: 778
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lüchow-Dannenberg, Elbtalaue

Geographia

Superficies: 31.73 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Karwitz: situs
Karwitz: situs

Historia recensere

Karwitz ab anno 1671 pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducatu a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Karwitz ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Elbtalaue communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Karwitz adiuncti sunt.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Karwitz spectant.
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!