Ioannes Baptista Pighi

(Redirectum de J. B. Pighi)
Wikidata Ioannes Baptista Pighi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Maii 1898; Verona
Obitus: 7 Maii 1978; Verona
Patria: Italia, Regnum Italiae

Ioannes Baptista Pighius (Italiane Giovanni Battista Pighi), Veronae die 1 Maii 1898 natus ibidemque 7 Maii 1978 mortuus, fuit philologus Italicus et poeta Latinus.

In Universitate Patavina et in Universitate Catholica Mediolanensi eruditus est; ab anno 1946 professor Universitatis Bononiensis. Linguas classicas necnon Sanskritam studebat; de Ammiano Marcellino, Catullo, Ovidio, de epistolis Alagherii et Ioannis de Virgilio tractabat. Ioannis Pascoli opera Latina edidit. Sua carmina ter certamine Hoeufftiano laude ornata sunt. Necnon Italica carmina componebat.

Opera recensere

  • Studia ammianea : annotationes criticae et grammaticae in Ammianum Marcellinum, scripsit Ioannes Baptista Pighius, Mediolani: Società editrice Vita e pensiero, 1935
  • Nuovi studi ammianei, Mediolani: E. Calamandrei & C., 1936
  • De ludis saecularibus populi Romani Quiritium : libri sex, Mediolani: Vita e pensiero, 1941
  • Lyra romana: lyricorum carminum latinorum reliquiae, collegit Ioannes Baptista Pighi, 2 voll. (Vol. I: Carmina sacra; Vol. II: Carmina popularia); Comi; Mediolani: in aedibus C. Marzorati, 1944-1946
  • I ritmi e i metri della poesia latina : con particolare riguardo all'uso di Catullo e d'Orazio, Bressiciae : La scuola, 1958
  • Catullo veronese: prolegomeni, testo critico e traduzione, 3 voll. (Vol. I: Prolegomeni al Catullo Veronese; Vol. II: Catulli Veronensis liber; Vol. III: Il libro di Catullo Veronese), Veronae : Cassa di risparmio di Verona, Vicenza e Belluno, 1961
  • La corrispondenza di Dante e Giovanni del Virgilio e l'ecloga di Giovanni al Mussato (Nuova edizione al testo, versione e commento a cura di Giuseppe Albini, 1903), Bononiae: Zanichelli, 1965
  • La religione romana, Augustae Taurinorum: Bottega d'Erasmo, 1967
  • Storia della lingua latina; La metrica latina (In: Enciclopedia classica, Vol. VI), Augustae Taurinorum : SEI, 1968
  • Publii Ovidii Nasonis Fastorum libri, recensuit Ioannes Baptista Pighi, 2 voll. (Vol I: Liber primus ad Germanicum Caes. ; Libri sex ad Caesarem Augustum; Vol. II: Annotationes ; quibus addita sunt Varronianae Verrianaeque doctrinae fragmenta ; M. Verri Flacci fastorum Praenestinorum reliquiae; Ephemerides anni iuliani a ianuario ad iunium; Fasti annales Ovidiani), Collana Corpus scriptorum Latinorum Paravianum, Aug. Taurinorum (etc.) : in aedibus Io. Bapt. Paraviae, 1973
  • Il libro di Gaio Valerio Catullo e i frammenti dei "poeti nuovi", Collana Classici latini, Augustae Taurinorum: UTET, 1974, ISBN 88-02-01688-7, ISBN 88-02-05049-X
  • Scritti pascolano (edizione postuma pubblicata a cura di Alfonso Traina), Romae : Edizioni dell'Ateneo, 1980
  • La Preghiera Romana, Victrix Edizioni
  • La Poesia Romana, Victrix Edizioni
  • La Religione Romana, Victrix Edizioni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani