Ius farinosum Basiliense[1] (Theodisce Basler Mehlsuppe) est ferculum translaticium urbis Basileae. Id enim cum quovis anni tempore edi libeat, a saeculo undevicensimo exeunte ad fercula ipsa carnelevarii pertinuit.

Basiliense ius farinosum promptus venditur cibus, quem tabernae alimentorum per ipsum carnelevarii tempus evulgant. Pone marsupia iure impleta vides capsula, quae placentulas carnelevarias (idiomate Basiliensi: Fasnachtskiechli) continent. Haec quoque ad cibos carnelevarii Basilienses pertinent.

Apparatus recensere

Ius ratione simplicissima fit e farina tritica, butyro, et clara sorbitione carnaria vel olitoria; sunt qui meram aquam pro sorbitione addant. Farina, ut saporem capiat, cum butyro torretur, priusquam sorbitio infunditur. Liquor aliquot horas in ius decoquitur, quod ad libidinem conditur, exempli gratia sale, careo, nuce muscata, vino rubro, lacte, denique caseo confricato (ex Valle Emmae aut Pago Grueriae) vel circulis ceparum tostarum. Calidum apponitur.

Traditio recensere

Per triduum carnelevarii Basiliensis mos est huius iuris comedendi. Calefacit et ientaculum est translaticium imprimis frequentantibus ictum matutinum (idiomate Basiliensi Morgestraich), quod dicitur initium multo mane carnelevarium. Ita valet ferculum proprium Basiliense, ut quae ius farinum non coquerent, puellis olim Basiliensibus nubere non licuisse narrent; sed fabulantur si minus iocantur. Nam cibus quam maxime simplex necnon vilis est.

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia recensere

  • Dieter Blum, Dominik Wunderlin, Urs Ramseyer, Basler Fasnacht: Menschen hinter Masken, Basileae 1998, ISBN 3-907060-02-4. (Germanice)
  • Peter Habicht, Pfyffe ruesse schränze. Eine Einführung in die Basler Fasnacht, Basileae 2004. ISBN 978-3-905252-09-5 (Germanice) (exsistit versio Anglica)
  • Paul Koelner, Die Basler Fasnacht, Basileae 1913. (Germanice)

Nexus externi recensere