Iulianus Gracq, natus die 27 Iulii anno 1910 Saint-Florent-le-Vieil, mortuus die 22 Decembris anno 2007 Andecavi, scriptor Francicus surrealista inspiratus ab Andrea Breton fuit. Etiam motus romantici fautor fuit sub specie Hoelderlini, Novalis et Ricardi Wagner.

Wikidata Iulianus Gracq
Res apud Vicidata repertae:
Iulianus Gracq: subscriptio
Iulianus Gracq: subscriptio
Nativitas: 27 Iulii 1910; Saint-Florent-le-Vieil
Obitus: 22 Decembris 2007; Andecavis
Patria: Francia
Nomen nativum: Louis Poirier

Memoria

Anno 1951 operi eius Le rivage des Syrtes Praemium Goncourt tributum est, quod honorum contemptor recusavit die 3 Decembris 1951. Gracq inter auctores modestos numerandus, qui res biographicas in operibus negligunt. Eum moverunt et romanticismus et surrealismus; in libris saepe imaginatio libera cum symbolis confunditur. Verum nomen eius fuit Louis Poirier.

Vita recensere

 
Liger prope locum natalem Iuliani Gracq

Annis inter 1921 et 1928 discipulus in hospitio meritorio Portu Namnetum erat, antequam unum annum Lutetiae in Lyceo Henrici IV disceret. Anno 1930 admissus est in Scholam normalem superiorem ut geographiae studiis se involveret. Eodem tempore autem Schulam liberam politicarum scientiarum frequentabat cum absolutorio anno 1933. Postquam veniam docendi pro historia geographiaque nactus esset anno 1935 magister Portu Namnetum et Coriosopiti fuit. Praefectus militum ex anno 1939 in Secundo bello mundano bellans anno 1940 a Germanis captus est. Captivus Burghammer apud Hoyerswerda in Saxonia factus est; bello terminato Ambiani et Andecavi institutoris munere fungebatur et anno 1947 Lutetiae in Lyceo Claudii Bernard institutus est. Ibidem anno 1970 rude donatus est.

In pueritia captatus est libris Iulii Verne, Edgari Allan Poe et Stendhal. Lutetiae autem eum Arthuri regis fabula tetigit, fortasse Wagneriani melodramatis Parsifal ostensio. In vestigiis equitum etiam inter fecit in Cornubiam; eodem tempore de Britannia Minore studere coepit. Momentum aliud magni momenti fuit lectura mythistoriae Andreae Breton cui titulus Nadja. De his omnibus indicia et signa in libris Iuliani Gracq facile inveniri possunt.

Cum Editiones Gallimard opus quoddam eius vulgari noluissent, anno 1938 liber primus Au château d'Argol in domo editoria Iosephi Corti in lucem prolatus est. Andreas Breton ipse, surrealismi rex, criticos suscitavit. Quamquam Gracq numquam inter surrealistas erat, semper spiritum eorum hauriebat. Bene vixit qui bene latuit: Gracq remotus per tempus novissimum in communi natali vitam degebat.

Gravitudo recensere

Gracq, cum anno 1943 fabulam Romanensem emblematicum Auf den Marmorklippen Ernesti Jünger legisset, revelationem sensit: multa similia quoad scribendi genus et argumenta in libris Iuliani Gracq deteguntur. Jünger auctor Germanus tantopere dilectus eum convenit pluries. Drama eius unicum Le Roi pêcheur anno 1949 e scaenis productum a criticis minimi aestimatum est. Gracq offensus litterarum Francogallicarum institutorum fastidium inde habebat. Anno 1950 in periodico "Empédocle" manifestum acerrimum de statu deplorabili litterarum et praemiorum litterariorum in Francia scripsit. Praemium Goncourt anno 1951 pro libro Le Rivage des Syrtes recusans animos multos excitavit. Ex annis 1960 ficticia minus valebant - econtra commentationes et recensiones pangere praeferebat (Préférences, Lettrines I, Lettrines II sowie En lisant, en écrivant), ubi eruditio et sagacitas Iuliani Gracq optime cernuntur. Opera eius in notissima Bibliotheca Pleiadum edita sunt, quo exprimitur reverentia adversus Iulianum Gracq scriptorem.

Opera recensere

  • Au château d'Argol. Mythistoria. 1938.
  • Un beau ténébreux. Mythistoria. 1945.
  • Liberté grande. Poemata/textus. 1946.
  • La sieste en Flandre hollandaise. Cogitationes. 1946.
  • André Breton. Commentatio. 1948.
  • Le Roi pêcheur. Drama. 1948.
  • La Littérature à l'estomac. Manifestum. 1950.
  • Le Rivage des Syrtes. Mythistoria. 1951.
  • Les terres du couchant. Fragmentum mythistoricum. 1953. (editio prima anno 2014 Lutetiae, ISBN 978-2-7143-1133-7)
  • Un balcon en forêt. Narrationes. 1958.
  • Préférences. Commentationes. 1961.
  • Lettrines I., Recensiones. 1967.
  • La Presqu'île., Novellae. 1970.
  • Lettrines II., Criticae de litteris. 1974.
  • Les Eaux étroites., Narratio. 1976.
  • En lisant, en écrivant., Criticae de litteris. 1980.
  • La Forme d'une ville. 1985.
  • Autour des sept collines. 1988.
  • Carnets du grand chemin. 1992.
  • Entretiens. 2002.
  • Opera omnia:
    • Œuvres complètes I. (= Bibliothèque de la Pléiade. Tomus 354). Gallimard, Lutetiae 1989, ISBN 2-07-011162-8.
    • Œuvres complètes II. (= Bibliothèque de la Pléiade. Tomus 421). Gallimard, Lutetiae 1995, ISBN 2-07-011287-X.

Pelliculae recensere

  • 1971: Rendez-vous à Bray
  • 1979: Un balcon en forêt

Bibliographia recensere

  • Walter Pabst (ed.): Der moderne französische Mythistoria. Interpretationen. Erich Schmidt, Berolini 1968 (De Auf Schloß Argol)
  • Oskar Roth: Hermes und Herminien. Mythologie und Hermetik bei Julien Gracq. Universitätsverlag C. Winter, Heidelbergae 1992.
  • Roger Aïm, Julien Gracq - Prix Goncourt 1951 - Histoire d'un refus, Joué-lès-Tours, La Simarre, 2020.
  • Roger Aïm, Julien Gracq - Jour d'octobre, Joué-lès-Tours, Christian Pirot, 2016.
  • Roger Aïm, Julien Gracq - 3, rue du Grenier à Sel, Rome, Portaparole, 2012.
  • Annie-Claude Dobbs, Dramaturgie et Liturgie dans l’œuvre de Julien Gracq, Lutetiae, José Corti, 1972.
  • Philippe Berthier, Julien Gracq critique, Ludguni, Presses Universitaires de Lyon, 1990.
  • Alain-Michel Boyer, Julien Gracq, Paysages et mémoire, Nantes, éd. Cécile Defaut, 2007.
  • Frédéric Canovas, L'Écriture rêvée, Lutetiae, L'Harmattan, 2000.
  • Jean Carrière, Julien Gracq, qui êtes-vous ?, Lugduni, La Manufacture, 1986.
  • Alain Coelho, Franck Lhomeau, Jean-Louis Poitevin, Julien Gracq, écrivain, Le temps Singulier/SILOE, 1988.
  • Antoine Compagnon, Les antimodernes, de Joseph de Maistre à Roland Barthes, Lutetiae, Gallimard, 2005
  • Eric Faye, Le Sanatorium des malades du temps, autour de Gracq, Buzzati, Mann, José Corti, 1994.
  • Marie-Annick Gervais-Zaninger et Stéphane Bikialo, Julien Gracq. Un balcon en forêt / La presqu'île, Lutetiae, Atlande, 2007
  • Simone Grossman, Julien Gracq et le surréalisme, Lutetiae, José Corti, 1980.
  • Hubert Haddad, Julien Gracq. La Forme d'une vie, Lutetiae, Éditions Zulma, 2004.
  • Jean-Louis Leutrat, Julien Gracq, Lutetiae, Seuil, coll. « Les contemporains », 1991.
  • Jean de Malestroit, Julien Gracq. Quarante ans d'amitié 1967-2007, Editions Pascal Galodé, coll. « Univers littératures », 2008.
  • Michel Murat, L'Enchanteur réticent, essai sur Julien Gracq, Lutetiae, José Corti, 2004.
  • Dominique Perrin, De Louis Poirier à Julien Gracq, Lutetiae, Classiques Garnier, 2009.
  • Revue Jules Verne 10, entretien inédit de Julien Gracq avec Jean-Paul Dekiss, 2000.
  • Jean Pelletier, Julien Gracq, vérités et légendes, Lutetiae, Éditions du Chêne, 2001.
  • Maël Renouard, L'œil et l'attente : sur Julien Gracq, Chambéry, Comp'Act, 2003.
  • Bernard Vouilloux, Julien Gracq. La Littérature habitable, Lutetiae, Éditions Hermann, 2007.

Nexus externi recensere