Iudith (indecl.) vel Iuditha[1] (Hebraice יְהוּדִית, Yəhûḏîṯ, Graece Ιουδίθ) est persona biblica quae in libro eius nominis apparet.

Iudith a Luca Cranach seniore anno 1530 fere picta.

Narratio biblica recensere

 
Iudith et Holophernes a Donatello Florentino inter annibus 1453 et 1457 sculpti.

Iudith filia Merari[2] iuvenis mulier vidua est, quae olim uxor Manassis erat,[2] atque in urbem Betuliam in regno Israëlitarum vivit. Vincti Medi, rex Babyloniae Nabuchodonosor II, qui in libro Biblico per errorem "rex Assyriorum" appellatur, ducem suum Holophernem in bellum contra Israëlitas mittit. Igitur Holophernes regionem Chanaan invadit et urbes Iudaeas obsidione claudit. Post varios dies duces Iudaeorum Ozias, Chabris Charmisque[2] hortuntur gentem eorum ad non venendum in deditione Assyriorum, sed hostes urbem commeatu intercludunt. Iudaei deditionem petunt, sed Iudith, quae vidua Manassis e quattuor annibus erat, cognitis rebus seniores urbis convocat et consilium machinatur: relictis servis atque pecuniis ei a marito, Iudith favorem Dei invocat et in castris Holophernis proficitur.

Iudith ad ducem Assyrium, cum serva sua et dona ferens, pervenit atque se prodritrix Betuliae fingit: Holophernes contentus mulieri fidem habet et post tres dies eam in convivium invitat. Holophernes coitum cum Iudith vult, sed in convivium ebrius se fit. Deinde Iudith, nunc sola cum Holopherne, acinanen ducis comprehendit et, invocato Deo, caput suum amputat.

Iudith victrix in urbem suam redit atque milites Assyrii, invento corpore sine capite Holophernis, horreunt et fugiunt. Igitur Iudith regnum Israëlitarum salvat et heroina fit.

Iudith in litteris recensere

Ac pupugit, sunt qua Rachel iuxtaque Beatrix

considunt, ut et ipse vides, ubi tertius ordo

Sedes designat. Dein Sara, Rebecca, Juditha, et quae illi proava est...
– Dantes Alagherius, Divina Comoedia, Paradisus, XXXII, 6-9[3]

Iuditha cum Sara Rebeccaque nominatur a Dante Alagherio in canto XXXII Paradisi. Anno 1501 Marcus Marulus Spalatensis poëta et humanista Croatiae carmen epicum in lingua latina Judita scripsit. Saeculo sextodecimo multi scriptores Francogallici, sicut Gulielmus Du Bartas vel Gabriela de Coignard vel Anna de Marquets, poemata de historia Biblica scripserunt. Bartholomaeus Tortoletti auctor carminis epici Bartholomaei Tortoletti Iuditha uindex e uindicata, anno 1628 factum, est.

Iudith in artibus recensere

 
Iudith et Holophernes, tabula a Michaele Angelo Caravagio anno 1597 circa picta.
 
Iudith a Michaele Stroj pictore Sloveno anno 1858 picta (e alia tabula Augusti Riedel).

Multi pictores et sculptores tabulas et statuas de historia Iudith creaverunt, exempli gratia Alexander Botticelli et Georgius de Castello Franco.[4] Aetate artum renatarum pictores Italici Artemisia Gentilescia et Michael Angelus Caravagius Iuditham decapitantem Holophernem effinxerunt. In Sacellum Sixtinum Michael Angelus Bonarotius creavit opus tectorium quod Iudith et serva cum capite ducis occisi effingit. Saeculo sextodecimo Lucas Cranach maior varias tabulas, quae Iuditha cum capite Holophernis effingunt, pinxit. Saeculo undevincesimo, anno 1840 Augustus Riedel pictor Theodiscus opus artis Iudithae pinxit et postea, anno 1858, Michael Stroj tabulam suam imitavit. Aetate moderna Gustavus Klimt pictor Austriacus tabulam Iudith pinxit.

Donatellus Florentinus inter annos 1453 et 1457 sculpturam Iudithae et Holophernis, hodie in Palatio Antiquo Florentiae sita, sculpsit. Anno 1875 Moses Iacobus Ezekiel sculptor Americanus hermam Iudith creavit.

Iudith in musica recensere

Anno 1570 circa Thomas Tallis compositor Anglicus motetum Spem in alium e libro Iudith composuit. Postea Marcus Antonius Charpentier oratorium Judith sive Bethulia liberata, H.391, creavit. Anno 1693 Alexander Scarlatti oratorium La Giuditta et anno 1726 Franciscus Antonius de Almeida compositor Lusitanus oratorium de historia biblica creaverunt. Anno 1716 Antonius Vivaldi compositor Italicus Juditha triumphans composuit et anno 1771 Wolfgangus Amadeus Mozartus La Betulia Liberata (KV 118) e libello Petri Metastasii creavit.

Notae recensere

  1. De nomine, vide citationem Dantis Alagherii in hac pagina et librum Iuditha uindex e uindicata Bartholomaei Tortoletti.
  2. 2.0 2.1 2.2 De nomina vide textum latinum libri Iudith.
  3. Dantis Alligherii Divina comoedia hexametris latinis reddita ab abbate dalla Piazza, Vicentino.
  4. De Iudith in arte vide hoc librum apud Google Books.

Bibliographia recensere

  • Brine, Kevin R.; Ciletti, Elena; Lähnemann, Henrike; The Sword of Judith. Judith Studies across the Disciplines. Open Book Publishers, 2010.
  • Robin, Larsen; Robin, Levin; Encyclopedia of women in the Renaissance: Italy, France, and England, 2007.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iudith spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana