Isera (seu Isara, Ysara, Ysera)[1], est flumen Franciae et Belgicae, 78 km longum. Oritur apud Castellum Menapiorum, et in Mare Germanicum apud Neoportum influit. Ostium eius est solum in litore Belgicae.

Isera
Isera
Longitudo 78 chm
Altitudo fontis 30 m
Decursus aquae - /s
Area systematis 1101 chm²
Fons Francia
Ostium Mare Germanicum
Regio Francia - Belgica

Vide etiam paginam discretivam: Isara

Cum primum bellum mundanum gereretur, factus est ut planities Iserae inundatus fuerit, itaque exercitus Germaniae substiterit. Fossae in ripis Iserae constructae sunt, in quo exercitus considebant. Complura monumenta circum Iseram bellum memorant, inter quae Turris Iserae et Dodengang (hoc est Fossa Mortuorum) apud Dixmudam.

Planities Iserae

NotaeRecensere

  1. M. Gysseling, Toponymisch Woordenboek van België, Nederland, Luxemburg, Noord-Frankrijk en West-Duitsland (vóór 1226), 1960,