Wikidata Iosephus Tronskij
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Maii 1897, 28 Maii 1897, 16 Maii 1897; Odessa
Obitus: 3 Novembris 1970; Petropolis
Patria: Unio Sovietica, Imperium Russicum

Iosephus Moysi filius Tronskij (Russice: Иосиф Моисеевич Тронский, Iosif Moiseevič Tronskij; natus 28 Maii 1897 Odessae, mortuus 3 Novembris 1970 Leninopoli) fuit philologus classicus Russicus Sovieticus.

Tronskij est auctor librorum de historia litteraturae antiquae, linguis Latina Graecaque Antiqua, etc.

Biographia recensere

Iosephus Moysi filius Trockij (qui anno 1938 nomen suum ad "Tronskij" mutavit) natus est die 16 Maii (28 Maii Calendarii Gregoriani) anno 1897 Odessae in urbe, in familia magistri. Annis 1915 - 1919 in facultate historico-philologica Universitatis Caesareae Novae Rossiae studebat. Factus est magister linguarum classicarum.

Ab anno 1923 Petropoli (quae urbs annis 1924 - 1991 Leninopolis vocabatur) colebat. Cum prima cathedra linguarum et litteraturarum classicarum in Unione Sovietica condita est anno 1932, in cathedra ea laborabat.

Anno 1938, Iosepho Tronskij datus est gradus candidati philologiae, et anno 1941 ille defendit dissertationem (cuius thema fuit Historia litteraturae antiquae) pro gradu doctoris philologiae.

Die 7 Martii 1943, Tronskij factus est praefectus cathedrae philologiae classicae Universitatis Publicae Leninopolitanae.

Praeterquam in Universitate Leninopolitana, Tronskij in bibliotheca publica (quae nunc est Bibliotheca Nationalis Russica) et (ab anno 1950) in Instituto Linguae et Mentis (quod nunc est Institutum Explorationum Linguisticarum Academiae Scientiarum Russicae) favebat operi.

Tronskij mortuus est Leninopoli die 3 Novembris anno 1970.

Fons recensere

Nexus externus recensere