Iosephus Blatter (natus in Visp Helvetici pagi Valesiae die 10 Martii 1936), qui iuvenis pedilusor fuit et alumnus universitatis Lausannensis, fuit postea pediludii societatum dux et ab anno 1998 ad 2015 praeses FIFA.

Iosephus Blatter Brasiliopoli die 28 Septembris 2006

Accusationes corruptionisRecensere

Mense Iunio 2015 septem secretarii FIFA, qui Turicum ad conventum FIFA venerant, a vigilibus Helvetiae in carcerem missi sunt, rogatu FBI, qui magistratus Americanus eos corruptionis accusabat. Tamen Blatter die sequenti a maiore numero legatorum iterum praeses FIFAe electus est. Paucos dies post totus mundus magna admiratione cognovit, quod Blatter se a magistratu recessurum nuntiavit. Sed pro tempore praeses omnium pedilusorum manet. Nunc autem accusationes corruptionis etiam contra ipsum praesidem proferuntur[1].

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Blatter spectant.
  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
  • Biographia apud FIFAe paginas interretiales
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • De Iosepho Blatter apud paginam praesidibus FIFAe dicata