Ioannes Piscator (natus die 27 Martii 1546 Argentorati - obiit die 26 Iulii 1625 Herbornae in Provincia Giessa) fuit magister artium, professor ac theologus Germanicus.

Wikidata Ioannes Piscator
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Piscator: imago
Ioannes Piscator: imago
Nativitas: 27 Martii 1546; Argentoratum
Obitus: 26 Iulii 1625; Herborna Nassoviorum
Patria: Germania

Vita recensere

Piscator Argentorati Tubingaeque theologiae studebat et professor Artentorati factus est, postea eadem functione anno 1547 Heidelbergae. Ecclesiae Reformatae theologus erat. Siegen eum anno 1577 tamquam rectorem secundum et anno 1578 magistrum ad Casimirianum Neustadt an der Weinstraße (nunc in Rhenania-Palatinatu) invenimus. Ex anno Meursiae in Adolphino docebat et ex anno 1584 vicarius rector in academia Herborn erat.

Bibliam in Theodiscum convertit (Herbornae 1602) et commentarios in libros canonicos Sacrarum Scripturarum scripsit (de Novo Testamento editio annis inter 1613–58, de Vetere Testamento autem anno 1646). Insuper habemus opera haec: Aphorismi doctrinae christianae (Herborn 1619) et Explicatio catechismi (Heidelbergae 1622).

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Piscatorem spectant.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!