Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Ioannes Picus Mirandula
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Picus Mirandula: imago
Nativitas: 24 Februarii 1463; Mirandula
Obitus: 17 Novembris 1494; Florentia
Patria: Duchy of Mirandola

Officium

Munus: philosophus

Consociatio

Familia

Genitores: Gianfrancesco I Pico; Giulia Boiardo
Familia: House of Pico della Mirandola

Memoria

Sepultura: Museum of San Marco

Ioannes Picus Mirandula[1] vel e Mirandula[2] sive Iohannes Picus Mirandulanus,[3] (Mirandulae natus die 24 Februarii 1463; Florentiae mortuus die 17 Novembris 1494) fuit philosophus, theologus, scriptorque Italus aevi Renascentiae litterarum. In Universitate Patavina iuri canonico studuit, Neoplatonismum, hermetismum, magiamque commiscens. In sua Oratione de hominis dignitate de hominis libero arbitrio ac de gloria philosophiae et artium liberalium disseruit.

OperaRecensere

 
Ioannes Picus Mirandulanus (media imagine) cum duobus contubernalibus Platonicae academiae litteratorum Florentinae: videtur dextra parte Angelus Politianus. Pars picturae muralis a Cosimo Rosselli in ecclesia Sancti Ambrosii factae

NotaeRecensere

  1. "Ioannes Picus Mirandula": vide multas litteras ab eo et ad eum scriptas, in Shane Butler, Angelo Poliziano: Letters: Volume I: Books I–IV (Cantabrigia in Massachusettia: Harvard University Press, 2006) e.g., pp. 16, 18, 20, 24, 26, 58, etc.; Carol Kidwell, Marullus (1989), p. 150; vide et hanc imaginem. "Ioannes Picus Mirandula" ad initium elogii a Paulo Iovio scripti, anno 1557 ad caput Operum omnium Basileae editi. "Io. Picus Mirandula" in titulo operis Conclusiones nongentae anno 1532 editae
  2. "IOÃN PICVS e MIRANDVLA" habes in imagine prima nostra e serie Ioviana. Aliter et sollemnius "Ioannes Picus, Mirandulae Concordiaeque comes": cf. titulum Operum omnium (Basileae, 1557)
  3. "Johañes Picus Mirandulanus": Vide textum ab ipso divulgatum

BibliographiaRecensere

Editiones operum
  • 1519 : Ioannis Pici Mirandulae Omnia opera; Ioannis Pici Mirandulae vita per Ioannem Franciscum illustris principis Galeotti Pici filium elegantissime conscripta. Venetiis: per Gulielmum de Fontaneto de Monteferrato Textus apud Internet Archive
  • 1557 : Opera omnia Ioannis Pici, Mirandulae Concordiaeque comitis. Basileae Textus apud Internet Archive
  • 1582 : Christophorus Cellarius, ed., Ioannis Pici Mirandulae, illustris et consummatissimi viri, Epistolarum liber. Cizae Textus apud Internet Archive
Eruditio
  • Henricus de Lubac, Pico della Mirandola. L'alba incompiuta del Rinascimento, Jaca Books, Mediolani 1994. (Italiane)
  • Leonardo Quaquarelli, Zita Zanardi, Pichiana. Bibliografia delle edizioni e degli studi, Olschki, Florentiae 2005. (Italiane)
  • Thomas Gilbhard, Paralipomena pichiana: a propos einer Pico–Bibliographie, in Accademia: Revue de la Société Marsile Ficin vol. VII, 2005, p. 81–94. (Theodisce)
  • Giulio Busi, Vera relazione sulla vita e i fatti di Giovanni Pico, conte della Mirandola, Aragno, Taurinii 2010. (Italiane)

Nexus externiRecensere