Ioannes Moore (episcopus Norvicensis)

Ioannes, vulgo John Moore (in vico Sutton-juxta-Broughton Leicestriensis comitatus natus anno 1646; Londinii mortuus die 31 Iulii 1714), alumnus et socius Aulae Clarae apud Cantabrigienses, fuit eruditus et bibliophilus. Capellanus meruit iuxta Heneage Finch dominum cancellarium, quo suadente mox episcopus Norvicensis creatus est, postea autem Eliensis. Collectus eius librorum, "universally and most justly reputed the best furnish'd of any (within the Queen's Dominions) that this age has seen in the hands of any private clergyman",[1] eius post mortem iussu regis Georgii I pro Bibliotheca Cantabrigiensi empti sunt, ubi sub appellatione "Bibliothecae Regalis" etiam hodie servantur.

Ioannis Moore effigies anno 1691 post Godefridum Kneller a Gulielmo Faithorne exarata (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)
Vide etiam paginam fere homonymam: Ioannes Moore (archiepiscopus Cantuariensis).

Notae recensere

Bibliographia recensere