Ioannes Michael Sattler (natus die 28 Septembris 1786 Neuberg apud Cetium, mortuus die 27 Septembris 1847 Mattsee apud Iuvavum[1]) pictor Austriacus effigierum atque plagarum fuit. Creavit panorama maximum atque notissimum de urbe Iuvavensi.

pars panoramatis gigantis et rotundi

Ex anno 1805 Academiam Vindobonensem frequentavit, ubi magister eius Hubertus Maurer; inde pecuniam fecit effigiebus ad exemplum personarum expressis. Anno 1816 in matrimonium duxit Annam Mariam, filiam adoptivam et heredem Huberti Maurer, qui annis posterioribus annis consuetudines cum Sattler contraxerat.

Anno 1819 autem Iuvavum itum est et anno 1824 imperator Franciscus I (Austriae) ipse Iuvavi morans effigiem sui mandavit. Quem tam urbs quam Sattler artifex ita moverunt, ut panorama magnum creandum esse censuit.

Eodem anno Michael Sattler adumbrationes primas confecit in opus magnum, quod anno 1829 Frederico Loos et Ioanne Iosepho Schindler iuvantibus perficere potuit. Panoramate confecto cum uxore et infantibus decem annos trans Europam migravit, ut pulchritudinem Iuvavensem pictam praeconaretur. Itaque modernam periegesis promotionem de regionibus Iuvavensibus fundavit, si vis.

Anno 1870 filius eius Hubertus Sattler picturam oleariam ingentem magistratui Iuvavensi dedit atque donavit. Quae posita est anno 1875 in papilione propria in viridario recreatonis Kurgarten. Inde res venit in Museum Carolino-Augusteum ubi Bello pancosmico altero paulo demolita est. Restaurata autem et nostris temporibus apud Regiam Novam in museo Panoramamuseum rursus erecta admirationi usque mensem Martii 2023 patebat. Postea ad Castellum Mirabell veniet ubi ex anno 2025 rursus spectatum invitabit.[2]

Iuvavenses autem die 6 Maii 1829 istum fabrum honoraverunt, cum civis honoris caussa factus est. Cadaver eius in principio in sepulcreto Fani Sancti Sebastiani sepultum postea in crypta familiari in Coemeterio generali positum est.

Musicographus Iuvavensis Hartmut Schmidt sequentias composuit nomine Johann-Michael-Sattler-Suite, quae anno 2015 primo coram publico productae sunt. Quod opus pictoris vitam et panoramis creationem laudat atque narrat.

Bibliographia

recensere
  • vita apud BLKÖ
  • Josef Gassner: Die Ehrenbürger der Landeshauptstadt Salzburg. Katalog zur 10. Sonderausstellung; Selbstverlag des Museums Carolino Augusteum, Iuvavi 1954
  • vita apud ÖBL - scripsit S. Lundwall-Reichart
  • Erich Marx, Peter Laub (ed.): Das Salzburg-Panorama von Johann Michael Sattler, Band 1: Das Werk und sein Schöpfer (= Schriftenreihe des Salzburger Museums Carolino Augusteum, 13), Iuvavi 2005

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Michaelem Sattler spectant.